<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Igitur si probos quosque servos et bonae mentis pro ingenio 
dominico conversari videmus (siquidem artificium promerendi obsequium
est, obsequii vero disciplina morigera subiectio est),
quanto magis nos secundum dominum moratos inveniri oportet,
servos scilicet dei vivi, cuius iudicium in suos non in compede
aut pileo vertitur, sed in aeternitate aut poenae aut salutis? Cui
severitati declinandae vel liberalitati invitandae tanta obsequii diligentia
opus est quanta sunt ipsa quae aut severitas comminatur aut
liberalitas pollicetur. Et tamen nos non de hominibus modo servitute
subnixis vel quolibet alio iure debitoribus obsequii, verum
etiam de pecudibus, etiam de bestiis obedientiam exprimimus, intellegentes
usibus nostris eas a domino provisas traditasque. Meliora
ergo nobis erunt in obsequii disciplina quae nobis deus
subdit? Agnoscunt denique, quae obediunt. Nos, cui soli subditi
sumus, domino scilicet, auscultare dubitamus? At quam iniustum
est, quam etiam ingratum, quod per alterius indulgentiam
de aliis consequaris, idem illi per quem consequeris de temetipso
<pb xml:id="v.1.p.594"/>

non rependere! Nec pluribus de obsequii exhibitione debita
a nobis domino deo. Satis enim agnitio dei quid sibi incumbat
intellegit. Ne tamen ut extraneum de obsequio videamur interiecisse,
ipsum quoque obsequium de patientia trahitur. Numquam
impatiens obsequitur aut patiens quis non oblectatur.
Quam ergo dominus omnium bonorum et demonstrator et acceptor
deus in semetipso circumtulit, quis de bono eius late retractet?
Cui item dubium sit omne bonum, quia ad deum pertineat, pertinentibus
ad deum tota mente sectandum? Per quae in expedito
et quasi in praescriptionis compendio et commendatio et exhortatio
de patientia constituta est.</p></div></div></body></text></TEI>