Igitur si probos quosque servos et bonae mentis pro ingenio dominico conversari videmus (siquidem artificium promerendi obsequium est, obsequii vero disciplina morigera subiectio est), quanto magis nos secundum dominum moratos inveniri oportet, servos scilicet dei vivi, cuius iudicium in suos non in compede aut pileo vertitur, sed in aeternitate aut poenae aut salutis? Cui severitati declinandae vel liberalitati invitandae tanta obsequii diligentia opus est quanta sunt ipsa quae aut severitas comminatur aut liberalitas pollicetur. Et tamen nos non de hominibus modo servitute subnixis vel quolibet alio iure debitoribus obsequii, verum etiam de pecudibus, etiam de bestiis obedientiam exprimimus, intellegentes usibus nostris eas a domino provisas traditasque. Meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina quae nobis deus subdit? Agnoscunt denique, quae obediunt. Nos, cui soli subditi sumus, domino scilicet, auscultare dubitamus? At quam iniustum est, quam etiam ingratum, quod per alterius indulgentiam de aliis consequaris, idem illi per quem consequeris de temetipso non rependere! Nec pluribus de obsequii exhibitione debita a nobis domino deo. Satis enim agnitio dei quid sibi incumbat intellegit. Ne tamen ut extraneum de obsequio videamur interiecisse, ipsum quoque obsequium de patientia trahitur. Numquam impatiens obsequitur aut patiens quis non oblectatur. Quam ergo dominus omnium bonorum et demonstrator et acceptor deus in semetipso circumtulit, quis de bono eius late retractet? Cui item dubium sit omne bonum, quia ad deum pertineat, pertinentibus ad deum tota mente sectandum? Per quae in expedito et quasi in praescriptionis compendio et commendatio et exhortatio de patientia constituta est.