<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p> Et haec quidem divinae patientiae species, quasi de l(??)nginquo,
fors ut de supernis aestimetur. Quid illa autem, quae inter
homines palam in terris quodammodo manu apprehensa eat? Nasci
se deus in utero patitur matris et exspectat, et natus adolescere
sustinet, et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper
sibi est et a servo suo tinguitur; et temptatoris congressus
<pb xml:id="v.1.p.591"/>

solis verbis repellit, cum de domino fit magister docens hominem
evadere n(??)tem, abse(??) scilicet veniam offens(??) pationtiae
eruditus. Non contendit, non reclamavit, nec quisquam in
plateis vocem eius audivit; arundinem quassatam non fregit, li(??)um
fumigans non restinxit. Nec enim mentitus fuerat propheta, immo
ipsius dei contestatio, spiritum suum in filio cum tota patientia
collocantis. Nullum volentem sibi adhaerere non suscepit, nullius
mensam tectumve despexit, atquin ipse lavandis discipulorum
pedibus ministravit; non peccatores, non publicanos aspernatus
<pb xml:id="v.1.p.592"/>

est, non illi saltim civitati, quae eum recipere noluerat, iratus
est, cum etiam discipuli tam contumelioso oppido caelestes ignes
repraesentari voluissent; ingratos curavit, insidiatoribus cessit.
Parum hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit, nec
constanter denotavit. Cum vero traditur, cum adducitur, ut pecus
ad victimam (sic enim non magis aperit os quam agnus sub tondentis
potestate), ille, cui legiones angelorum, si voluisset, uno
dicto de caelis affuissent, ne unius quidem discentis gladium
ultorem probavit. Patientia domini in Malcho vulnerata est. Itaque
et gladii opera maledixit in posterum, et sanitatis restitutione
ei, quem non ipse vexaverat, satisfecit, per patientiam,
misericordiae matrem. Taceo quod figitur; in hoc enim venerat.
Numquid tamen subeundae morti etiam contumeliis opus fuerat?
Sed saginari voluptate patientiae discessurus volebat. Despuitur,
verberatur, deridetur, foedis vestitur, foedioribus coronatur.
Mira aequanimitatis fides. Qui in hominis figura proposuerat
latere, nihil de impatientia hominis imitatus est. Hinc vel maxime
Pharisaei dominum agnoscere debuistis; patientiam huiusmodi nemo
hominum perpetraret. Talia tantaque documenta, quorum magnitudo
penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos vero
ratio et structio, satis aperte non sermonibus modo in praecipiendo,
<pb xml:id="v.1.p.593"/>

sed etiam passionibus domini in sustinendo probant his
quibus credere datum est, patientiam dei esse naturam, effectum
et praestantiam ingenitae cuiusdam proprietatis.</p></div></div></body></text></TEI>