<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p> Haec patientiae ratio, haec disciplina, haec opera caelestis
et verae, scilicet Christianae, non ut illa patientia gentium terrae,
falsa, probrosa. Nam ut in isto quoque domino diabolus
aemularetur, quasi plane ex pari (nisi quod ipsa diversitas mali et
boni aequaliter magnitudine par est) docuit et suos patientiam
propriam, illam dico, quae maritos dote venales aut lenociniis ne-
<pb xml:id="v.1.p.615"/>

gotiantes uxorum potestatibus subicit, quae aucupandis orbitatibus
omnem coacti obsequii laborem mentitis adfectionibus tolerat, quae
ventris operarios contumeliosis patrociniis subiectione libertatis gulae
addicit. Talia nationes patientiae studia noverunt, et tanti boni
nomen foedis operationibus occupant; patientes rivalium et divitum
et invitatorum, impatientes solius dei vivunt. Sed viderint
sua et sui prasesidis patientia, quam subter ignis expectat. Ceterum
nos amemus patientiam dei, patientiam Christi: rependamus
illi quam pro nobis ipse dependit. Offeramus patientiam spiritus,
patientiam carnis, qui in resurrectionem carnis et spiritus
credimus.</p></div></div></body></text></TEI>