Haec patientiae ratio, haec disciplina, haec opera caelestis et verae, scilicet Christianae, non ut illa patientia gentium terrae, falsa, probrosa. Nam ut in isto quoque domino diabolus aemularetur, quasi plane ex pari (nisi quod ipsa diversitas mali et boni aequaliter magnitudine par est) docuit et suos patientiam propriam, illam dico, quae maritos dote venales aut lenociniis ne- gotiantes uxorum potestatibus subicit, quae aucupandis orbitatibus omnem coacti obsequii laborem mentitis adfectionibus tolerat, quae ventris operarios contumeliosis patrociniis subiectione libertatis gulae addicit. Talia nationes patientiae studia noverunt, et tanti boni nomen foedis operationibus occupant; patientes rivalium et divitum et invitatorum, impatientes solius dei vivunt. Sed viderint sua et sui prasesidis patientia, quam subter ignis expectat. Ceterum nos amemus patientiam dei, patientiam Christi: rependamus illi quam pro nobis ipse dependit. Offeramus patientiam spiritus, patientiam carnis, qui in resurrectionem carnis et spiritus credimus.