<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Adeo satis idoneus patientiae sequester deus. Si iniuriam 
deposueris penes eum, ultor est: si damnum, restitutor est: si
dolorem, medicus est: si mortem, resuscitator est. Quantum patientiae
licet, ut deum habeat debitorem? Nec immerito. Omnia
enim placita eius tuetur, omnibus mandatis eius intervenit. Fidem
munit, pacem gubernat, dilectionem adiuvat, humilitatem instruit,
paenitentiam expectat, exomologesin adsignat, carnem regit, spiritum
servat, linguam frenat, manum continet, temptationes inculcat,
scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur,
divitem temperat, infirmum non extendit, valentem non consumit,
fidelem delectat, gentilem invitat, servum domino, dominum deo
commendat, feminam exornat, virum approbat; amatur in puero,
laudatar in iuvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni
aetate formosa est. Age iam si et effigiem habitumque eius eius comprehendamus.
Vultus illi tranquillus et placidus, frons pura, nulla
moeroris aut irae rugositate contracta; remissa aeque in laetum
modum supercilia, oculis humilitate, non infelicitate deiectis; os
taciturnitatis honore signatum; color, qualis securis et innoxiis;
motus frequens capitis in diabolum et minax risus; ceterum amictus
<pb xml:id="v.1.p.614"/>

circum pectora candidus, et corpori impressus, ut qui nec
inflatur nec inquietatur. Sedet enim in throno spiritus eius
mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non
nubilo livet, sed est tenerae serenitatis, apertus et simplex, quem
<bibl n="I Reg. XIX. Matth. XII, 3 sqq."/> tertio vidit Helias. Nam ubi deus, ibidem et alumna eius, patientia
scilicet. Cum ergo spiritus dei descendit, individua patientia
comitatur eum. Si non cum spiritu admiserimus, in
nobis morabitur semper? Immo nescio an diutius perseveret.
Sine sua comite ac ministra omni loco ac tempore angatur necesse
est. Quodcunque inimicus eius inflixerit, solus sustinere non
poterit, carens instrumento sustinendi.</p></div></div></body></text></TEI>