Adeo satis idoneus patientiae sequester deus. Si iniuriam deposueris penes eum, ultor est: si damnum, restitutor est: si dolorem, medicus est: si mortem, resuscitator est. Quantum patientiae licet, ut deum habeat debitorem? Nec immerito. Omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis eius intervenit. Fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adiuvat, humilitatem instruit, paenitentiam expectat, exomologesin adsignat, carnem regit, spiritum servat, linguam frenat, manum continet, temptationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur, divitem temperat, infirmum non extendit, valentem non consumit, fidelem delectat, gentilem invitat, servum domino, dominum deo commendat, feminam exornat, virum approbat; amatur in puero, laudatar in iuvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est. Age iam si et effigiem habitumque eius eius comprehendamus. Vultus illi tranquillus et placidus, frons pura, nulla moeroris aut irae rugositate contracta; remissa aeque in laetum modum supercilia, oculis humilitate, non infelicitate deiectis; os taciturnitatis honore signatum; color, qualis securis et innoxiis; motus frequens capitis in diabolum et minax risus; ceterum amictus circum pectora candidus, et corpori impressus, ut qui nec inflatur nec inquietatur. Sedet enim in throno spiritus eius mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo livet, sed est tenerae serenitatis, apertus et simplex, quem tertio vidit Helias. Nam ubi deus, ibidem et alumna eius, patientia scilicet. Cum ergo spiritus dei descendit, individua patientia comitatur eum. Si non cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur semper? Immo nescio an diutius perseveret. Sine sua comite ac ministra omni loco ac tempore angatur necesse est. Quodcunque inimicus eius inflixerit, solus sustinere non poterit, carens instrumento sustinendi.