<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>His patientiae viribus secatur Esaias et de domino non tacet, 
lapidatur Stephanus et veniam hostibus suis postulat. O felicissimum
illum quoque, qui omnem patientiae speciem adversus omnem
diaboli vim expunxit! quem non abacti greges, non illae in
pecore divitiae, non filii uno ruinae impetu adempti, non ipsius
denique corporis in vulnere cruciatus a patientia et fide domino
dedita exclusit, quem diabolus totis viribus frustra cecidit. Neque
enim a respectu dei tot doloribus avocatus ille est, sed constitit
nobis in exemplum et testimonium tam spiritu quam carne, tam
animo quam corpore, patientiae perpetrandae, ut neque damnis
<pb xml:id="v.1.p.612"/>

saecularium, nec amissionibus carissmorum, nec corporis quidem
confliontationibus succidamus. Quale in illo viro feretrum deus
diabolo extruxit? Quale vexillum de inimico gloriae suae extulit,
cum ille homo ad omnem acerbum nuntium nihil ex ore promeret.
nisi Deo gratias, cum uxorem iam malis delassatam et ad prava
remedia suadentem execraretur? Quid ridebat deus, quid dissecabatur
Malus, cum Iob immundam ulceris sui redundantiam
magna aequanimitate destringeret, cum erumpentes bestiolas inde
in eosdem specus et pastus refossae carnis ludendo revocare?
Itaque operarius ille victoriae dei retusis omnibus iaculis temptationum
lorica clypeoque patientiae et integritatem mox corporis a
deo recuperavit, et quae amiserat conduplicata possedit. Et
si filios quoque restitui voluisset, pater iterum vocaretur. Sed
<pb xml:id="v.1.p.613"/>

maluit in illo die reddi sibi. Tantum gaudii, securus sic de domino,
distulit, Sustinuit iam voluntariam orbitatem, ne sine
aliqua patientia viveret.</p></div></div></body></text></TEI>