His patientiae viribus secatur Esaias et de domino non tacet, lapidatur Stephanus et veniam hostibus suis postulat. O felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem adversus omnem diaboli vim expunxit! quem non abacti greges, non illae in pecore divitiae, non filii uno ruinae impetu adempti, non ipsius denique corporis in vulnere cruciatus a patientia et fide domino dedita exclusit, quem diabolus totis viribus frustra cecidit. Neque enim a respectu dei tot doloribus avocatus ille est, sed constitit nobis in exemplum et testimonium tam spiritu quam carne, tam animo quam corpore, patientiae perpetrandae, ut neque damnis saecularium, nec amissionibus carissmorum, nec corporis quidem confliontationibus succidamus. Quale in illo viro feretrum deus diabolo extruxit? Quale vexillum de inimico gloriae suae extulit, cum ille homo ad omnem acerbum nuntium nihil ex ore promeret. nisi Deo gratias, cum uxorem iam malis delassatam et ad prava remedia suadentem execraretur? Quid ridebat deus, quid dissecabatur Malus, cum Iob immundam ulceris sui redundantiam magna aequanimitate destringeret, cum erumpentes bestiolas inde in eosdem specus et pastus refossae carnis ludendo revocare? Itaque operarius ille victoriae dei retusis omnibus iaculis temptationum lorica clypeoque patientiae et integritatem mox corporis a deo recuperavit, et quae amiserat conduplicata possedit. Et si filios quoque restitui voluisset, pater iterum vocaretur. Sed maluit in illo die reddi sibi. Tantum gaudii, securus sic de domino, distulit, Sustinuit iam voluntariam orbitatem, ne sine aliqua patientia viveret.