<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Usque huc de patientia tandem simplici et uniformi et tantum
in animo constituta, cum eandem etiam in corpore demerendo
domino multipliciter adlaborem, utpote quae ab ipso domino in
corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile
communicat spiritus invecta cum habitaculo suo. Quae igitur negotiatio
patientiae in corpore? Inprimis adflictatio carnis, hostia
domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum
angustia victus domino libat, contenta simplici pabulo puroque
aquae potu, cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit.
Haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes affirmat;
haec aures Christi dei aperit, severitatem dispergit, clementiam
<bibl n="Dan. IV, 25 sqq."/> elicit. Sic ille rex Babylonius offenso domino cum squalore
et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia
corporis sui et regnum recuperavit et, quod optabilius homini
est, satis deo fecit. Iam si altiores et feliciores gradus corporalis
patientiae digeramus, eadem sanctitati quoque procurat continentiam
carnis. Haec et viduam tenet, et virginem adsignat, et
<bibl n="Matth. XIX, 112."/> voluntarium spadonem ad regna caeli levat. Quod de virtute animi
venit, in carne perficitur, carnis patientia in persecutionibus denique
proeliatur. Si fuga urgeat, ad incommoda fugae caro militat.
Si et carcer praeveniat, caro in vinculis, caro in ligno,
<pb xml:id="v.1.p.611"/>

caro in solo, et in illa paupertate lucis, et in illa patientia
mundi. Cum vero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem
secundae intinctionis, ad ipsum divinae sedis ascensum,
nulla plus illic quam patientia corporis. Si spiritus promptus, sed <bibl n="Matth. XXVI, 24."/>
caro sine patientia infirma, ubi salus spiritus et carnis ipsius? At
cum hoc dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei
firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet adversus omnem sub
vertendae fidei vel puniendae paraturam, ut verbera, ut ignem,
ut crucem, bestias, gladium constantissime toleret, quae prophetae,
quae apostoli sustinendo vicerunt.</p></div></div></body></text></TEI>