Usque huc de patientia tandem simplici et uniformi et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore demerendo domino multipliciter adlaborem, utpote quae ab ipso domino in corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus invecta cum habitaculo suo. Quae igitur negotiatio patientiae in corpore? Inprimis adflictatio carnis, hostia domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia victus domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu, cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit. Haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes affirmat; haec aures Christi dei aperit, severitatem dispergit, clementiam elicit. Sic ille rex Babylonius offenso domino cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui et regnum recuperavit et, quod optabilius homini est, satis deo fecit. Iam si altiores et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem sanctitati quoque procurat continentiam carnis. Haec et viduam tenet, et virginem adsignat, et voluntarium spadonem ad regna caeli levat. Quod de virtute animi venit, in carne perficitur, carnis patientia in persecutionibus denique proeliatur. Si fuga urgeat, ad incommoda fugae caro militat. Si et carcer praeveniat, caro in vinculis, caro in ligno, caro in solo, et in illa paupertate lucis, et in illa patientia mundi. Cum vero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum divinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis. Si spiritus promptus, sed caro sine patientia infirma, ubi salus spiritus et carnis ipsius? At cum hoc dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet adversus omnem sub vertendae fidei vel puniendae paraturam, ut verbera, ut ignem, ut crucem, bestias, gladium constantissime toleret, quae prophetae, quae apostoli sustinendo vicerunt.