<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Quod pacis gratissimae deo attinet disciplinam, quis omnino 
impatientiae natus vel semel ignoscet fratri suo, non dicam septies,
sed septuagies septies? Quis iudicium adversario suo
<pb xml:id="v.1.p.608"/>

dirigens negotium convenientia solvet, nisi prius iam dolorem,
duritiam, amaritudinem, venena scilicet impatientiae amputarit?
Quomodo remittes et remittetur tibi, si tenax iniuriae per absentiam
patientiae fueris? Nemo convulsus animum in fratrem suum
munus apud altare perficiet, nisi prius reconciliando fratri reversus
ad patientiam fuerit. Sol super iram nostram si occiderit,
periclitamur. Non licet nobis una die sine patientia manere. At
enim cum omnem speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum,
quod etiam paenitentiae ministrat, solitae lapsis subvenire,
cum disiuncto matrimonio (ex ea tamen causa qua licet seu viro
seu feminae ad viduitatis perseverantiam sustineri) haec exspectat,
haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque inituris
salutem? Quantum boni utrique confert! Alterum adulterum non
facit, alterum emendat. Sic et illis dominicarum similitudinum
exemplis de patientia sanctis adest. Erroneam ovem patientia
pastoris requirit et invenit. Nam impatientia unam facile contemneret.
<pb xml:id="v.1.p.609"/>

Sed laborem inquisitionis patientia suscipit, et humeris
insuper advehit baiulus patiens peccatricem derelictam. Illum quoque
prodigum filium patientia patris et recipit et vestit et pascit et
apud impatientiam irati fratris excusat. Salvus est igitur qui perierat,
quia paenitentiam iniit. Paenitentia non perit. quia patientiam
invenit. Nam dilectio summum fidei sacramentum, Christiani
nominis thesaurus, quam apostolus totis viribus sancti
spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis eruditur?
Dilectio, inquit, magnanimis est: ita patientiam sumit. Benefica <bibl n="I Cor. XIII, 2—7. 13."/>
est: malum patientis non facit. Non aemulatur: id quidem patientiae
proprium est. Nec protervum sapit: modestiam de patientia
traxit. Non inflatur, non proterit: non enim ad patientiam pertinet.
Nec sua requirit, si offert sua, dum alteri prosit. Nec
incitatur: ceterum quid impatientiae reliquisset? Ideo, inquit,
dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia patiens. Merito
ergo numquam excidet; nam cetera evacuabuntur, consummabuntur.
Exhauriuntur linguae, scientiae, prophetiae: permanent fides,
<pb xml:id="v.1.p.610"/>

spes, dilectio: fides, quam Christi patientia induxit, spes, quam
hominis patientia expectat, dilectio, quam deo magistro patientia comitatur.</p></div></div></body></text></TEI>