Quod pacis gratissimae deo attinet disciplinam, quis omnino impatientiae natus vel semel ignoscet fratri suo, non dicam septies, sed septuagies septies? Quis iudicium adversario suo dirigens negotium convenientia solvet, nisi prius iam dolorem, duritiam, amaritudinem, venena scilicet impatientiae amputarit? Quomodo remittes et remittetur tibi, si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? Nemo convulsus animum in fratrem suum munus apud altare perficiet, nisi prius reconciliando fratri reversus ad patientiam fuerit. Sol super iram nostram si occiderit, periclitamur. Non licet nobis una die sine patientia manere. At enim cum omnem speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum, quod etiam paenitentiae ministrat, solitae lapsis subvenire, cum disiuncto matrimonio (ex ea tamen causa qua licet seu viro seu feminae ad viduitatis perseverantiam sustineri) haec exspectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque inituris salutem? Quantum boni utrique confert! Alterum adulterum non facit, alterum emendat. Sic et illis dominicarum similitudinum exemplis de patientia sanctis adest. Erroneam ovem patientia pastoris requirit et invenit. Nam impatientia unam facile contemneret. Sed laborem inquisitionis patientia suscipit, et humeris insuper advehit baiulus patiens peccatricem derelictam. Illum quoque prodigum filium patientia patris et recipit et vestit et pascit et apud impatientiam irati fratris excusat. Salvus est igitur qui perierat, quia paenitentiam iniit. Paenitentia non perit. quia patientiam invenit. Nam dilectio summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam apostolus totis viribus sancti spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis eruditur? Dilectio, inquit, magnanimis est: ita patientiam sumit. Benefica est: malum patientis non facit. Non aemulatur: id quidem patientiae proprium est. Nec protervum sapit: modestiam de patientia traxit. Non inflatur, non proterit: non enim ad patientiam pertinet. Nec sua requirit, si offert sua, dum alteri prosit. Nec incitatur: ceterum quid impatientiae reliquisset? Ideo, inquit, dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia patiens. Merito ergo numquam excidet; nam cetera evacuabuntur, consummabuntur. Exhauriuntur linguae, scientiae, prophetiae: permanent fides, spes, dilectio: fides, quam Christi patientia induxit, spes, quam hominis patientia expectat, dilectio, quam deo magistro patientia comitatur.