<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Post has principales impatientiae materias ut potuimus regestas
quid inter ceteras evagemur, quae domi, quae foris? Lata
atque diffusa est operatio Mali, multiplicia spiritus incitamenta
iaculantis, et modo parvula, modo maxima. Sed parvula de sua
mediocritate contemnas, maximis pro sua exuperantia cedas. Ubi
minor iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae, At ubi mairo iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae. At ubi maior iniuria,
ibi necessarior iniuriae medela, patientia. Certemus
igitur quae a Malo infliguntur sustinere, ut hostis studium aemulatio
nostrae aequanimitatis eludat. Si vero quaedam ipsi in nos
aut imprudentia aut sponte etiam superducimus, aeque patienter
obeamus quae nobis imputamus. Quodsi a domino nonnulla credimus
incuti, cui magis patientiam quam domino praebeamus?
<pb xml:id="v.1.p.607"/>

Quin insuper gratulari et gaudere nos docet dignatione divinae
castigationis. Ego, inquit, quos diligo, castigo. O servum illum <bibl n="Prov. III. 12. Hebr. XII. 6. Apoc. III. 19."/>
beatum, cuius emendationi dominus instat, cui dignatur irasci,
quem admonendi dissimulatione non decipit! Undique igitur adstricti
sumus officio patientiae administrandae, quaqua ex parte
aut erroribus nostris aut Mali insidiis admonitionibus domini
intervenimus. Eius officii magna merces, felicitas scilicet. Quos
enim felices dominus nisi patientes nuncupavit, dicendo: Beati pauperes <bibl n="Matth. V, 3"/>
spiritu, illorum est enim regnum caelorum? Nullus profecto
spiritu pauper nisi humilis. Quis enim humilis nisi patiens?
quia nemo subicere sese potest sine prima patientia subiectionis
ipsius. Beati, inquit, flentes atque lugentes. Quis talia sine patientia <bibl n="Matth. V, 5."/>
tolerat? Itaque talibus et advocatio et risus promittitur.
Beati mites. Hoc quidem vocabulo impatientes non licet omnino <bibl n="Matth. V, 4"/>
censeri. Item cum pacificos eodem titulo felicitatis notat et filios
dei nuncupat, numquid impatientes pacis adfines? Stultus hoc
senserit. Cum vero, Gaudete et exultate, dicit, quotiens vos <bibl n="Matth. V, 15"/>
maledicent et persequentur, merces enim vestra plurima in caelo,
id utique non exultationis impatientiae pollicetur, quia nemo in
adversis exultabit, nisi ante ea contempserit. Nemo contemnet,
nisi patientiam gesserit.</p></div></div></body></text></TEI>