Post has principales impatientiae materias ut potuimus regestas quid inter ceteras evagemur, quae domi, quae foris? Lata atque diffusa est operatio Mali, multiplicia spiritus incitamenta iaculantis, et modo parvula, modo maxima. Sed parvula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua exuperantia cedas. Ubi minor iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae, At ubi mairo iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae. At ubi maior iniuria, ibi necessarior iniuriae medela, patientia. Certemus igitur quae a Malo infliguntur sustinere, ut hostis studium aemulatio nostrae aequanimitatis eludat. Si vero quaedam ipsi in nos aut imprudentia aut sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus quae nobis imputamus. Quodsi a domino nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam domino praebeamus? Quin insuper gratulari et gaudere nos docet dignatione divinae castigationis. Ego, inquit, quos diligo, castigo. O servum illum beatum, cuius emendationi dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit! Undique igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae, quaqua ex parte aut erroribus nostris aut Mali insidiis admonitionibus domini intervenimus. Eius officii magna merces, felicitas scilicet. Quos enim felices dominus nisi patientes nuncupavit, dicendo: Beati pauperes spiritu, illorum est enim regnum caelorum? Nullus profecto spiritu pauper nisi humilis. Quis enim humilis nisi patiens? quia nemo subicere sese potest sine prima patientia subiectionis ipsius. Beati, inquit, flentes atque lugentes. Quis talia sine patientia tolerat? Itaque talibus et advocatio et risus promittitur. Beati mites. Hoc quidem vocabulo impatientes non licet omnino censeri. Item cum pacificos eodem titulo felicitatis notat et filios dei nuncupat, numquid impatientes pacis adfines? Stultus hoc senserit. Cum vero, Gaudete et exultate, dicit, quotiens vos maledicent et persequentur, merces enim vestra plurima in caelo, id utique non exultationis impatientiae pollicetur, quia nemo in adversis exultabit, nisi ante ea contempserit. Nemo contemnet, nisi patientiam gesserit.