Post has principales impatientiae materias ut potuimus regestas quid inter ceteras evagemur, quae domi, quae foris? Lata atque diffusa est operatio Mali, multiplicia spiritus incitamenta iaculantis, et modo parvula, modo maxima. Sed parvula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua exuperantia cedas. Ubi minor iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae, At ubi mairo iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae. At ubi maior iniuria, ibi necessarior iniuriae medela, patientia. Certemus igitur quae a Malo infliguntur sustinere, ut hostis studium aemulatio nostrae aequanimitatis eludat. Si vero quaedam ipsi in nos aut imprudentia aut sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus quae nobis imputamus. Quodsi a domino nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam domino praebeamus? Quin insuper gratulari et gaudere nos docet dignatione divinae castigationis. Ego, inquit, quos diligo, castigo. O servum illum beatum, cuius emendationi dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit! Undique igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae, quaqua ex parte aut erroribus nostris aut Mali insidiis admonitionibus domini intervenimus. Eius officii magna merces, felicitas scilicet. Quos enim felices dominus nisi patientes nuncupavit, dicendo: Beati pauperes spiritu, illorum est enim regnum caelorum? Nullus profecto spiritu pauper nisi humilis. Quis enim humilis nisi patiens? quia nemo subicere sese potest sine prima patientia subiectionis ipsius. Beati, inquit, flentes atque lugentes. Quis talia sine patientia tolerat? Itaque talibus et advocatio et risus promittitur. Beati mites. Hoc quidem vocabulo impatientes non licet omnino censeri. Item cum pacificos eodem titulo felicitatis notat et filios dei nuncupat, numquid impatientes pacis adfines? Stultus hoc senserit. Cum vero, Gaudete et exultate, dicit, quotiens vos maledicent et persequentur, merces enim vestra plurima in caelo, id utique non exultationis impatientiae pollicetur, quia nemo in adversis exultabit, nisi ante ea contempserit. Nemo contemnet, nisi patientiam gesserit. Quod pacis gratissimae deo attinet disciplinam, quis omnino impatientiae natus vel semel ignoscet fratri suo, non dicam septies, sed septuagies septies? Quis iudicium adversario suo dirigens negotium convenientia solvet, nisi prius iam dolorem, duritiam, amaritudinem, venena scilicet impatientiae amputarit? Quomodo remittes et remittetur tibi, si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? Nemo convulsus animum in fratrem suum munus apud altare perficiet, nisi prius reconciliando fratri reversus ad patientiam fuerit. Sol super iram nostram si occiderit, periclitamur. Non licet nobis una die sine patientia manere. At enim cum omnem speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum, quod etiam paenitentiae ministrat, solitae lapsis subvenire, cum disiuncto matrimonio (ex ea tamen causa qua licet seu viro seu feminae ad viduitatis perseverantiam sustineri) haec exspectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque inituris salutem? Quantum boni utrique confert! Alterum adulterum non facit, alterum emendat. Sic et illis dominicarum similitudinum exemplis de patientia sanctis adest. Erroneam ovem patientia pastoris requirit et invenit. Nam impatientia unam facile contemneret. Sed laborem inquisitionis patientia suscipit, et humeris insuper advehit baiulus patiens peccatricem derelictam. Illum quoque prodigum filium patientia patris et recipit et vestit et pascit et apud impatientiam irati fratris excusat. Salvus est igitur qui perierat, quia paenitentiam iniit. Paenitentia non perit. quia patientiam invenit. Nam dilectio summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam apostolus totis viribus sancti spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis eruditur? Dilectio, inquit, magnanimis est: ita patientiam sumit. Benefica est: malum patientis non facit. Non aemulatur: id quidem patientiae proprium est. Nec protervum sapit: modestiam de patientia traxit. Non inflatur, non proterit: non enim ad patientiam pertinet. Nec sua requirit, si offert sua, dum alteri prosit. Nec incitatur: ceterum quid impatientiae reliquisset? Ideo, inquit, dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia patiens. Merito ergo numquam excidet; nam cetera evacuabuntur, consummabuntur. Exhauriuntur linguae, scientiae, prophetiae: permanent fides, spes, dilectio: fides, quam Christi patientia induxit, spes, quam hominis patientia expectat, dilectio, quam deo magistro patientia comitatur. Usque huc de patientia tandem simplici et uniformi et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore demerendo domino multipliciter adlaborem, utpote quae ab ipso domino in corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus invecta cum habitaculo suo. Quae igitur negotiatio patientiae in corpore? Inprimis adflictatio carnis, hostia domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia victus domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu, cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit. Haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes affirmat; haec aures Christi dei aperit, severitatem dispergit, clementiam elicit. Sic ille rex Babylonius offenso domino cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui et regnum recuperavit et, quod optabilius homini est, satis deo fecit. Iam si altiores et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem sanctitati quoque procurat continentiam carnis. Haec et viduam tenet, et virginem adsignat, et voluntarium spadonem ad regna caeli levat. Quod de virtute animi venit, in carne perficitur, carnis patientia in persecutionibus denique proeliatur. Si fuga urgeat, ad incommoda fugae caro militat. Si et carcer praeveniat, caro in vinculis, caro in ligno, caro in solo, et in illa paupertate lucis, et in illa patientia mundi. Cum vero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum divinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis. Si spiritus promptus, sed caro sine patientia infirma, ubi salus spiritus et carnis ipsius? At cum hoc dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet adversus omnem sub vertendae fidei vel puniendae paraturam, ut verbera, ut ignem, ut crucem, bestias, gladium constantissime toleret, quae prophetae, quae apostoli sustinendo vicerunt. His patientiae viribus secatur Esaias et de domino non tacet, lapidatur Stephanus et veniam hostibus suis postulat. O felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem adversus omnem diaboli vim expunxit! quem non abacti greges, non illae in pecore divitiae, non filii uno ruinae impetu adempti, non ipsius denique corporis in vulnere cruciatus a patientia et fide domino dedita exclusit, quem diabolus totis viribus frustra cecidit. Neque enim a respectu dei tot doloribus avocatus ille est, sed constitit nobis in exemplum et testimonium tam spiritu quam carne, tam animo quam corpore, patientiae perpetrandae, ut neque damnis saecularium, nec amissionibus carissmorum, nec corporis quidem confliontationibus succidamus. Quale in illo viro feretrum deus diabolo extruxit? Quale vexillum de inimico gloriae suae extulit, cum ille homo ad omnem acerbum nuntium nihil ex ore promeret. nisi Deo gratias, cum uxorem iam malis delassatam et ad prava remedia suadentem execraretur? Quid ridebat deus, quid dissecabatur Malus, cum Iob immundam ulceris sui redundantiam magna aequanimitate destringeret, cum erumpentes bestiolas inde in eosdem specus et pastus refossae carnis ludendo revocare? Itaque operarius ille victoriae dei retusis omnibus iaculis temptationum lorica clypeoque patientiae et integritatem mox corporis a deo recuperavit, et quae amiserat conduplicata possedit. Et si filios quoque restitui voluisset, pater iterum vocaretur. Sed maluit in illo die reddi sibi. Tantum gaudii, securus sic de domino, distulit, Sustinuit iam voluntariam orbitatem, ne sine aliqua patientia viveret. Adeo satis idoneus patientiae sequester deus. Si iniuriam deposueris penes eum, ultor est: si damnum, restitutor est: si dolorem, medicus est: si mortem, resuscitator est. Quantum patientiae licet, ut deum habeat debitorem? Nec immerito. Omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis eius intervenit. Fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adiuvat, humilitatem instruit, paenitentiam expectat, exomologesin adsignat, carnem regit, spiritum servat, linguam frenat, manum continet, temptationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur, divitem temperat, infirmum non extendit, valentem non consumit, fidelem delectat, gentilem invitat, servum domino, dominum deo commendat, feminam exornat, virum approbat; amatur in puero, laudatar in iuvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est. Age iam si et effigiem habitumque eius eius comprehendamus. Vultus illi tranquillus et placidus, frons pura, nulla moeroris aut irae rugositate contracta; remissa aeque in laetum modum supercilia, oculis humilitate, non infelicitate deiectis; os taciturnitatis honore signatum; color, qualis securis et innoxiis; motus frequens capitis in diabolum et minax risus; ceterum amictus circum pectora candidus, et corpori impressus, ut qui nec inflatur nec inquietatur. Sedet enim in throno spiritus eius mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo livet, sed est tenerae serenitatis, apertus et simplex, quem tertio vidit Helias. Nam ubi deus, ibidem et alumna eius, patientia scilicet. Cum ergo spiritus dei descendit, individua patientia comitatur eum. Si non cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur semper? Immo nescio an diutius perseveret. Sine sua comite ac ministra omni loco ac tempore angatur necesse est. Quodcunque inimicus eius inflixerit, solus sustinere non poterit, carens instrumento sustinendi.