<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Est et alius summus impatientiae stimulus, ultionis libido,
negotium curans aut gloriae aut malitiae. Sed et gloria ubique
vana et malitia nunquam non domino odiosa, hoc quidem loco
maxime, cum alterius malitia provocata superiorem se in exsequenda
ultione constituit et remunerans nequam duplicat quod semel
factum est. Ultio penes errorem solatium videtur doloris, penes
veritatem contra redarguitur malignitatis. Quid enim refert inter
provocantem et provocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur,
at ille posterior? Tamen uterque laesi hominis domino
reus est, qui omne nequam et prohibet et damnat. Nulla
in maleficio ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo
<bibl n="Rom. XII, 17."/> coniungit. Absolute itaque praecipitur malum malo non repen-
<pb xml:id="v.1.p.605"/>

dendum. Par factum par habet meritum. Quomodo id observabimus,
si fastidientes in fastidio ultionis non erimus? Quem
autem honorem litabimus domino deo, si nobis arbitrium defensionis
arrogaverimus? Nos putres, vasa fictilia. Servulis nostris
adsumentibus sibi de conservis ultionem graviter offendimur, eosque
qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis,
servitutis, ius dominici honoris diligentes, non probamus modo,
sed ampliorem quam ipsi sibi praesumpsissent satisfactionem facimus.
Id nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti
ad
perficiendum periclitatur? Quid ergo credimus iudicem
illum, si non et ultorem? Hoc se nobis repromittit dicens;
Vindictam mihi, et ego vindicabo, id est, Patientiam mihi, et <bibl n="Deut. XXXII, 35."/>
ego patientiam remunerabo. Cum enim dicit, Nolite iudicare, ne <bibl n="Matth. VII, (??)."/>
iudicemini. nonne patientiam flagitat? Quis enim non iudicabit
alium, nisi qui patiens erit non defendendi? Quis idcirco iudicat,
ut ignoscat? Ac si ignoscet, tamen iudicantis impatientiam
cavit, et honorem unici iudicis, id est dei, abstulit. Quantos vero
<pb xml:id="v.1.p.606"/>

casus huiusmodi impatientia incursare consueverat? Quotiens
paenituit defensionem? Quotiens instantia eius deterior inventa
est causis suis? Quoniam nihil impatientia susceptum sine impetu
transigi novit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut
praeceps abiit. Iam si levius defendaris, insanies, si uberius,
oneraberis. Quid mihi cum ultione, cuius modum regere non
possum per impatientiam doloris? Quodsi patientiae incubabe,
non dolebo, si non dolebo, ulcisci non desiderabo.</p></div></div></body></text></TEI>