Est et alius summus impatientiae stimulus, ultionis libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. Sed et gloria ubique vana et malitia nunquam non domino odiosa, hoc quidem loco maxime, cum alterius malitia provocata superiorem se in exsequenda ultione constituit et remunerans nequam duplicat quod semel factum est. Ultio penes errorem solatium videtur doloris, penes veritatem contra redarguitur malignitatis. Quid enim refert inter provocantem et provocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille posterior? Tamen uterque laesi hominis domino reus est, qui omne nequam et prohibet et damnat. Nulla in maleficio ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo coniungit. Absolute itaque praecipitur malum malo non repen- dendum. Par factum par habet meritum. Quomodo id observabimus, si fastidientes in fastidio ultionis non erimus? Quem autem honorem litabimus domino deo, si nobis arbitrium defensionis arrogaverimus? Nos putres, vasa fictilia. Servulis nostris adsumentibus sibi de conservis ultionem graviter offendimur, eosque qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis, servitutis, ius dominici honoris diligentes, non probamus modo, sed ampliorem quam ipsi sibi praesumpsissent satisfactionem facimus. Id nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti ad perficiendum periclitatur? Quid ergo credimus iudicem illum, si non et ultorem? Hoc se nobis repromittit dicens; Vindictam mihi, et ego vindicabo, id est, Patientiam mihi, et ego patientiam remunerabo. Cum enim dicit, Nolite iudicare, ne iudicemini. nonne patientiam flagitat? Quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit non defendendi? Quis idcirco iudicat, ut ignoscat? Ac si ignoscet, tamen iudicantis impatientiam cavit, et honorem unici iudicis, id est dei, abstulit. Quantos vero casus huiusmodi impatientia incursare consueverat? Quotiens paenituit defensionem? Quotiens instantia eius deterior inventa est causis suis? Quoniam nihil impatientia susceptum sine impetu transigi novit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut praeceps abiit. Iam si levius defendaris, insanies, si uberius, oneraberis. Quid mihi cum ultione, cuius modum regere non possum per impatientiam doloris? Quodsi patientiae incubabe, non dolebo, si non dolebo, ulcisci non desiderabo.