<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Confiteor ad dominum deum satis temere me, si non etiam 
impudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus
omnino non sum, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem
et commendationem alicuius rei adortos ipsos prius
in administratione eius rei deprehendi et constantiam commonendi
propriae conversationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus
erubescant. Atque utinam erubescere istud remedium ferat,
uti pudor non exhibendi quod aliis suggestum imus exhibendi fiat
magisterium, nisi quod bonorum quorundam sicuti et malorum intolerabilis
magnitudo est, ut ad capienda et praestanda ea sola
gratia divinae inspirationis operetur. Nam quod maxime bonum,
id maxime penes deum, nec alius id quam qui possidet dispensat,
ut cuique dignatur. Itaque velut solatium erit disputare super eo
quod frui non datur, vice languentium, qui, cum vacent a sanitate,
de bonis eius tacere non norunt. Ita miserrimus ego, semper
<pb xml:id="v.1.p.588"/>
aeger caloribus impatientiae, quam non obtineo patientiae sanitatem
et suspirem et invocem et perorem necesse est, cum
recordor et in meae imbecillitatis contemplatione digero bonam
fidei valitudinem et dominicae disciplinae sanitatem non facile cuiquam,
nisi patientia adsideat, provenire. Ita praeposita dei
rebus est, ut nullum praeceptum obire quis, nullum opus domino
complacitum perpetrare extraneus a patientia possit. Bonum
eius etiam qui extra eam vivunt summae virtutis appellatione
honorant. Philosophi quidem, qui alicuius sapientiae animalia
deputantur, tantum illi subsignant, ut cum inter sese variis
sectarum libidinibus et sententiarum aemulationibus discordent,
solius tamen patientiae in commune memores huic uni studiorum
suorum commiserint pacem. In eam conspirant, in eam foederantur,
illam in adfectatione virtutis unanimiter student, omnem
sapientiae ostentationem de patientia praeferunt. Grande testimonium
eius est, cum etiam vanas saeculi disciplinas ad laudem
et gloriam promovet. Aut numquid potius iniuria, cum divina
<pb xml:id="v.1.p.589"/>

res in saecularibus artibus volutatur? Sed viderint illi quos
mox sapientiae suae cum saeculo destructae ac dedecoratae pudebit.</p></div></div></body></text></TEI>