Confiteor ad dominum deum satis temere me, si non etiam impudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus omnino non sum, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem et commendationem alicuius rei adortos ipsos prius in administratione eius rei deprehendi et constantiam commonendi propriae conversationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. Atque utinam erubescere istud remedium ferat, uti pudor non exhibendi quod aliis suggestum imus exhibendi fiat magisterium, nisi quod bonorum quorundam sicuti et malorum intolerabilis magnitudo est, ut ad capienda et praestanda ea sola gratia divinae inspirationis operetur. Nam quod maxime bonum, id maxime penes deum, nec alius id quam qui possidet dispensat, ut cuique dignatur. Itaque velut solatium erit disputare super eo quod frui non datur, vice languentium, qui, cum vacent a sanitate, de bonis eius tacere non norunt. Ita miserrimus ego, semper aeger caloribus impatientiae, quam non obtineo patientiae sanitatem et suspirem et invocem et perorem necesse est, cum recordor et in meae imbecillitatis contemplatione digero bonam fidei valitudinem et dominicae disciplinae sanitatem non facile cuiquam, nisi patientia adsideat, provenire. Ita praeposita dei rebus est, ut nullum praeceptum obire quis, nullum opus domino complacitum perpetrare extraneus a patientia possit. Bonum eius etiam qui extra eam vivunt summae virtutis appellatione honorant. Philosophi quidem, qui alicuius sapientiae animalia deputantur, tantum illi subsignant, ut cum inter sese variis sectarum libidinibus et sententiarum aemulationibus discordent, solius tamen patientiae in commune memores huic uni studiorum suorum commiserint pacem. In eam conspirant, in eam foederantur, illam in adfectatione virtutis unanimiter student, omnem sapientiae ostentationem de patientia praeferunt. Grande testimonium eius est, cum etiam vanas saeculi disciplinas ad laudem et gloriam promovet. Aut numquid potius iniuria, cum divina res in saecularibus artibus volutatur? Sed viderint illi quos mox sapientiae suae cum saeculo destructae ac dedecoratae pudebit. Nobis exercendae patientiae auctoritatem non adfectatio humana caninae acquanimitatis stupore formata, sed vivae ac caelestis disciplinae divina dispositio delegat, deum ipsum ostendens patientiae exemplum iam primum, qui florem lucis huius super iustos et iniustos aequaliter spargit, qui temporum officia, elementorum servitia, totius geniturae tributa dignis simul et indignis patitur occurrere, sustinens ingratissimas nationes, ludibria artium et opera manuum suarum adorantes, nomen cum familia ipsius persequentes, luxuriam, avaritiam, iniquitatem, malignitatem quotidie insolescentem, ut sua sibi patientia detrahat. Plures enim dominum idcirco non credunt, quia saeculo iratum tamdiu nesciunt. Et haec quidem divinae patientiae species, quasi de l(??)nginquo, fors ut de supernis aestimetur. Quid illa autem, quae inter homines palam in terris quodammodo manu apprehensa eat? Nasci se deus in utero patitur matris et exspectat, et natus adolescere sustinet, et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est et a servo suo tinguitur; et temptatoris congressus solis verbis repellit, cum de domino fit magister docens hominem evadere n(??)tem, abse(??) scilicet veniam offens(??) pationtiae eruditus. Non contendit, non reclamavit, nec quisquam in plateis vocem eius audivit; arundinem quassatam non fregit, li(??)um fumigans non restinxit. Nec enim mentitus fuerat propheta, immo ipsius dei contestatio, spiritum suum in filio cum tota patientia collocantis. Nullum volentem sibi adhaerere non suscepit, nullius mensam tectumve despexit, atquin ipse lavandis discipulorum pedibus ministravit; non peccatores, non publicanos aspernatus est, non illi saltim civitati, quae eum recipere noluerat, iratus est, cum etiam discipuli tam contumelioso oppido caelestes ignes repraesentari voluissent; ingratos curavit, insidiatoribus cessit. Parum hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit, nec constanter denotavit. Cum vero traditur, cum adducitur, ut pecus ad victimam (sic enim non magis aperit os quam agnus sub tondentis potestate), ille, cui legiones angelorum, si voluisset, uno dicto de caelis affuissent, ne unius quidem discentis gladium ultorem probavit. Patientia domini in Malcho vulnerata est. Itaque et gladii opera maledixit in posterum, et sanitatis restitutione ei, quem non ipse vexaverat, satisfecit, per patientiam, misericordiae matrem. Taceo quod figitur; in hoc enim venerat. Numquid tamen subeundae morti etiam contumeliis opus fuerat? Sed saginari voluptate patientiae discessurus volebat. Despuitur, verberatur, deridetur, foedis vestitur, foedioribus coronatur. Mira aequanimitatis fides. Qui in hominis figura proposuerat latere, nihil de impatientia hominis imitatus est. Hinc vel maxime Pharisaei dominum agnoscere debuistis; patientiam huiusmodi nemo hominum perpetraret. Talia tantaque documenta, quorum magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos vero ratio et structio, satis aperte non sermonibus modo in praecipiendo, sed etiam passionibus domini in sustinendo probant his quibus credere datum est, patientiam dei esse naturam, effectum et praestantiam ingenitae cuiusdam proprietatis. Igitur si probos quosque servos et bonae mentis pro ingenio dominico conversari videmus (siquidem artificium promerendi obsequium est, obsequii vero disciplina morigera subiectio est), quanto magis nos secundum dominum moratos inveniri oportet, servos scilicet dei vivi, cuius iudicium in suos non in compede aut pileo vertitur, sed in aeternitate aut poenae aut salutis? Cui severitati declinandae vel liberalitati invitandae tanta obsequii diligentia opus est quanta sunt ipsa quae aut severitas comminatur aut liberalitas pollicetur. Et tamen nos non de hominibus modo servitute subnixis vel quolibet alio iure debitoribus obsequii, verum etiam de pecudibus, etiam de bestiis obedientiam exprimimus, intellegentes usibus nostris eas a domino provisas traditasque. Meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina quae nobis deus subdit? Agnoscunt denique, quae obediunt. Nos, cui soli subditi sumus, domino scilicet, auscultare dubitamus? At quam iniustum est, quam etiam ingratum, quod per alterius indulgentiam de aliis consequaris, idem illi per quem consequeris de temetipso non rependere! Nec pluribus de obsequii exhibitione debita a nobis domino deo. Satis enim agnitio dei quid sibi incumbat intellegit. Ne tamen ut extraneum de obsequio videamur interiecisse, ipsum quoque obsequium de patientia trahitur. Numquam impatiens obsequitur aut patiens quis non oblectatur. Quam ergo dominus omnium bonorum et demonstrator et acceptor deus in semetipso circumtulit, quis de bono eius late retractet? Cui item dubium sit omne bonum, quia ad deum pertineat, pertinentibus ad deum tota mente sectandum? Per quae in expedito et quasi in praescriptionis compendio et commendatio et exhortatio de patientia constituta est. Veruntamen procedere disputationem de necessariis fidei non est otiosum, quia nec infructuosum. Loquacitas in aedificatione nulla turpis, si quando turpis. Itaque si de aliquo bono sermo est, res postulat contrarium quoque boni recensere. Quid enim sectandum sit, magis illuminabis, si quod vitandum sit proinde digesseris. Consideremus igitur de impatientia, an sicut patientia in deo, ita adversaria eius in adversario nostro nata atque comperta sit, ut ex isto appareat quam principaliter fidei adversetur. Nam quod ab aemulo dei conceptum est, utique non est amicum dei rebus. Eadem discordia est rerum quae et auctorum. Porro cum deus optimus, diabolus e contrario pessimus, ipsa sui diversitate testantur neutrum alteri facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni quam a bono aliquid mali editum videri possit. Igitur natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo, iam tunc cum dominum deum universa opera, quae fecisset, imagini suae, id est homini, subiecisse impatienter tulit. Nec enim doluisset, si sustinuisset, nec invidisset homini, si non doluisset. Adeo decepit eum, quia inviderat; inviderat autem, quia doluerat; doluerat, quia patienter utique non tulerat. Quid primum fuerit ille angelus perditionis, malus an impatiens, contemno quaerere, palam cum sit aut impatientiam cum malitia aut malitiam ab impatientia auspicatam deinde inter se conspirasse et individuas in uno patris sinu adolevisse. At enim quam primus senserat, per quam primus delinquere intraverat, de suo experimento quid ad peccandum adiutaret instructus eandem impingendo in crimen homini advocavit. Conventa statim illi mulier, non temere dixerim, per colloquium ipsum eius afflata est spiritu impatientia infecto. Usque adeo numquam omnino pecasset, si divino interdicto patientiam perservasset. Quid? quod non sustinuit sola conventa, sed apud Adam nondum maritum, nondum aures sibi debentem, impatiens etiam tacendi est, ac traducem illum eius, quod a malo hauserat, facit. Perit igitur et alius homo per impatientiam alterius; perit mox et ipse per impatientiam suam utrobique commissam et circa dei praemonitionem et circa diaboli circumscriptionem, illam servare, hanc refutare non sustinens. Hinc prima iudicii, unde delicti origo; hinc deus irasci exorsus, unde offendere homo inductus. Inde in deo prima patientia, unde indignatio prima, qui tunc maledictione sola contentus ab animadversionis impetu in diabolo temperavit. Aut quod crimen ante istud impatientiae admissum homini imputatur? Innocens erat et deo de proximo amicus et paradisi colonus. At ubi semel succidit impatientiae, desivit deo sapere, desivit caelestia sustinere posse. Exinde homo terrae datus et ab oculis dei ciectus facile usurpari ab impatientia coepit in omne quod deum offenderet. Nam statim illa semine diaboli concepta malitiae fecunditate iram filium procreavit, editum suis artibus erudivit. Quod enim ipsum Adam et Evam morti immerserat, docuit et filium ab homicidio incipere. Frustra istud impatientiae adscripserim, si Cain ille primus homicida et primus fratricida oblationes suas a domino recusatas aequanimiter nec impatienter tulit, si iratus fratri suo non est, si neminem denique interemit. Cum ergo nec occidere potuerit nisi iratus, nec irasci nisi impatiens, demonstrat quod per iram gessit ad eam referendum a qua ira suggesta est per haec impatientiae tunc infantis quodammodo incunabula. Ceterum quanta mox incrementa? Nec mirum. Si prima deliquit, consequens est, ut, quia prima, idcirco et sola sit matrix in omne delictum, defundens de suo fonte varias criminum venas. De homicidio quidem dictum est. Sed ira editum a primordio etiam quascunque postmodum causas sibi invenit ad impatientiam ut ad originem sui confert. Sive enim quis inimicitiis sive praedae gratia id scelus conficit, prius est ut aut odii aut avaritiae fiat impatiens. Quicquid compellit, sine impatientia sui non est ut perfici possit. Quis adulterium sine libidinis impatientia subiit? Quod et si pretio in feminis cogitur venditio illa pudicitiae, utique impatientia contemnendi lucri ordinatur. Haec ut principalia penes dominum delicta. Nam ut compendio dictum sit, omne peccatum impatientiae adscribendum. Malum impatientia est boni. Nemo impudicus non impatiens pudicitiae, et improbus probitatis, et impius pietatis, et inquietus quietis. Ut malus unusquisque fiat, bonus perseverare non poterit. Talis, igitur excetra delictorum cur non dominum offendat improbatorem malorum? An non ipsum quoque Israƫl per impatientiam semper in deum deliquisse manifestum est? Exinde cum oblitus brachii caelestis, quo Aegyptiis af(??)ciationibus furerat extractus, de Aaron deos sibi duces postulat, cum in idolum auri sui collationes defundit; tam necessarias enim Moysis cum domino congredientis impatienter exceperat moras. Post mannae escatilem pluviam, post petrae aquatilem sequelam desperant de domino, tridui sitim non sustinendo. Nam haec quoque illis impatientia a domino exprobratur. Ac ne singula pervagemur, nunquam non per impatientiam delinquendo perierunt. Quomodo autem manus prophetis intulerunt, nisi per impatientiam audiendi? domino autem ipsi, per impatientiam etiam videndi. Quodsi patientiam inissent, liberarentur.