Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim, si a diademate et a sceptro? An aliter mutavit Anacharsis, cum regno Scythiae philosophiam praevertit? Nulla in melius transgressi sint signa, est habitus iste quod faciat. Prius etiam ad simplicem captatelam eius: nullo taedio constat. Adeo nec artificem necesse est qui pridie rugas ab exordio formet et inde deducat nitidius, totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderatiorem texuisse, recognito rursus umbone et si quid exorbitavit reformato, partem quidem de laevo promittat, ambitum vero eius ex quo sinus nascitur iam deficientibus tabulis retrahat a scapulis et exclusa dextera in laevam adhuc congerat cum alio pari tabul(??)to in terga devoto, atque ita hominem sarcina vestiat. Conscientiam denique tuam perrogabo quid te prius in toga sentias, indutum, anne onustum? habene vestem, an haiulare? Si negabis, domum consequar, videbo quid statim a limine properes. Nullius profecto alterius indumenti expositio quam togae gratulatur. Calceos nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, verum et falsam. Quem enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem quam in calceo vincipedem? Magnum incessui munimentum sutrinae Venetiae prospexere perones effeminatos. At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis. Mera nusquam vestiendo imponitur; quippe tota molitio eius operire est solutim. Id ex uno circumiectu licet, equidem nusquam inhumano; ita omnia hominis simul contegit. Humerum velans exponit vel includit, ceteroquin humerum adhaeret, nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit; etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur. Si quid interulae subter est, vacat zonae tormentum; si quid calceatus inducitur, mundissimum opus est, aut pedes nudi magis, certe viriles magis quam in calceis. Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Iam vere et de negotio provocat. Ego, inquit, nihil fore, nihil campo. nihil curiae debeo, nihil officio advigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria observo, canales non odoro, cancellos non adoro, subsellia non contundo, iura non conturbo, causas non elatro, non iudico, non milito, non regno, secessi de populo. In me unicum negotium mihi est; nisi aliud non curo quam ne curem. Vita meliore magis in secessu fruare quam in promptu. Sed ignavam infamabis. Scilicet patriae et imperio reique vivendum est. Erat olim ista sententia. Nemo alii nascitur moriturus sibi. Certe cum ad Epicuros et Zenonas ventum est, sapientes vocas totum quietis magisterium, qui eam summae atque unicae voluptatis nomine consecravere. Tamen propemodum mihi quoque licebit in publicum prodesse. Soleo de qualibet margine vel ara medicinas moribus dicere, quae felicius publicis rebus et civitatibus et imperiis bonas valetudines. conferent quam tuse operae. Quippe si pergam ad acuta tecum, plus togae laesere rempublicam quam loricae. Atquin nullis vitiis addor, nullis veternis parco, nulli impetigini. Adigo cauterem ambitioni, qua M. Tullius quingentis milibus numum orbem citri emit, qua bis tantum Asinius Gallus pro mensa eiusdem Mauritaniae numeral. Hem, quantis facultatibus aestimavere ligneas maculas ! item qua lances centenarii ponderis Sulla molitur! Vereor sane, ne parva sit ista trutina, cum Drusillanus, equidem servus Claudii, quingenariam promulsidem aedificat, suprascriptis fortassean mensis neccessariam, cui, si officina exstructa est, debuit et triclinium. Inmergo aeque scalpellum acerbitati ei qua Vedius Pollio servos muraenis invadendos obiectabat. Nova scilicet saevitia delectato terrenae bestiae et edentulae et exungues et excornes; de piscibus placuit feras cogere, utique statim coquendis, ut in visceribus earum aliquid de servorum suorum corporibus et ipse gustaret. Praecidam gulam, qua Hortensius orator primus pavum cibi causa potuit occidere, qua Aufidius Lurco primus sagina corpora vitiavit et coactis alimentis in adulterinum provexit saporem, qua Asinius Celer mulli unius obsonium sex sestertiis detulit, qua Aesopus histrio ex avibus eiusdem pretiositatis, ut canoris et loquacibus quibusque, centum milium patinam confiscavit, qua filius eius post tale pulpamentum potuit aliquid sumptuosius esurire. Margarita namque vel ipso nomine pretiosa dehausit, credo ne mendicius patre coenasset. Taceo Nerones et Apicios et Rufos. Dabo catharticum impuritati Scauri et aleae Curii et vinolentiae Antonii, Et memento istos interim ex multis togatos fuisse; quales apud pallium haud facile. Has purulentias civitatis quis eliciet et exsuppurabit, ni sermo palliatus?