Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen admodum Graeci estis? Aut, ni ita est, unde gentium in provinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando commodavit, studia palaestrae, male senescentia et cassum laborantia, et lutea unctio et pulverea volutatio et arida saginatio? unde apud aliquos Numidas etiam equis caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri vertex solus immunis? unde apud hirtos et hirsutos tam rapax ab ala resina, tam furax a mento volsella? Prodigium est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota res Asiae. Quid tibi, Libya et Europa, cum xysticis munditiis, quas vestire non nosti? Revera enim quale est Graecatim depilari magis quam amiciri? Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis et religionem. Det consuetudo fidem tempori, natura deo. Naturam itaque concussit Larissaeus heros in virginem mutando, ille ferarum medullis educatus (unde et nominis concilium, quandoquidem labiis vacuerat ab uberum gustu), ille apud rupicem et silvicolam et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus. Feras si in puero matris sollicitudinem patiens, certe iam histriculus, certe iam virum alicui clanculo functus adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque feratu effeminatus; quod illi apud Sigeum strongyla servat. Plane postea miles est; necessitas enim reddidit sexum. De praelio sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum virum attrahit. Ceterum si post incentivum quoque puellam perseverasset, potuit et nubere. Ecce itaque mutatio. Monstrum equidem geminum, de viro femina, mox de femina vir, quando neque veritas negari debusset neque fallacia confiteri. Uterque habitus mutandi malus, alter adversus naturam, alter contra salutem. Turpius adhuc libido virum cultu transfiguravit quam aliqua materna formido, tametsi adoratur a vobis qui erubescendus est, scytalosagittipelliger ille qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu compensavit. Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale, et Omphale in Hercule prostitueretur. Ubi Diomedes et cruenta praesepia? ubi Busiris et bustruaria altaria? ubi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum clava foetere malebat, cum unguentis offenderetur. Vetus iam Hydrae Centaurorumque sanguis in sagittis pumice spiculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae mulieris quidem aut viraginis alicuius scapulae sub exuvias bestiae tantae introire potuissent nisi diu mollitas et evigoratas et exodoratas (quod apud Omphalen balsamo aut telino spero factum; credo et iubas pectinem passas), ne cervicem enervem inureret sciria leonina. Hiatus crinibus infarsus, genuini inter antias adumbrati, tota oris contumelia mugiret, si posset. Nemaea certe, si quis loci genius, ingemebat; tunc enim se circumspexit leonem perdidisse. Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, iam Omphale in Herculis scorto designata descripsit. Sed et qui ante Tyrinthium accesserat, pugil Cleomachus, post Olympiae cum incredibile mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter Fullones iam Novianos coronandus, meritoque mimographo Lentulo in Catinensibus commemoratus, utique sicut vestigia cestuum viriis occupavit, ita et endromidis solocem aliqua multicia synthesi extrusit. Physconem et Sardanapalum tacendum est. qui nisi insignes libidinum, alias reges nemo nosset. Tacendum autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam vestris obmussitent pariter propudiosis, ne caninae forte constantiae mandatum sit impuriorem Physcone et molliorem Sardanapalo Caesarem designare et quidem Subneronem. Nec(??)tepidior vis vanae quoque gloriae mutandis induviis, etiam viro salvo. Calor est omnis affectus; verum cum in affectationem flabellatur, iam de incendio gloriae ardor est. Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem, sola gloria minorem. Vicerat Medicam gentem, et victus est Medica veste. Triumphalem cataphracten amolitus in captiva sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum textu pellucido tegendo nudavit, anhelum adhuc ab opere belli, et ut mollius, ventilante serico extinxit. Non erat satis animi tumens Macedo, ni illum etiam vestis inflatior delectasset; nisi quod et philosophi, puto, ipsi aliquid eiusmodi affectant. Audio enim et in purpura philosophatum. Si philosophus in purpura, cur non et in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime Graecatur. Dicet, Atquin alius et sericatus et crepidam aeratus incessit. Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo incessit. Quod si iam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non coenulentis pedibus, ut tori Platonici sciunt, sed omnino totum Empedoclem in adyta Cloacinarum detulisset, ut qui se caelitem delirarat sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret. Tales igitur habitus qui de natura et modestia transferunt et acie figere et digito destinare et nutu tradere merito sit. Prorsus si quis Menandrico fluxu delicatam vestem humi protrahat, audiat penes se quod dicit comicus, Qualem demens iste chlamydem disperdit? Enimvero iam dudum censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotatui, passivitas offert libertinos in equestribus, subverbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista tecum vestiuntur. Converte et ad feminas. Habes spectare, quod Caecina Severus graviter senatui impressit, matronas sine stola in publico. Denique Lentuli auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena; quoniam quidem indices cusodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et caliendrum, ipsas quoque iam lecticas et sellas, quis in publico quoque domestice ac secrete habebantur, eieravere. Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit. Aspice lupas, popularium libidinum nundinas, ipsas quoque frictrices, et si praestat oculos abducere ab eiusmodi propudiis occisae in publico castitatis, aspice tamen vel sublimis, iam matronas videbis. Et cum latrinarum antistes sericum ventilat, et immundiorem loco cervicem monilibus consolatur, et armillis, quas ex virorum fortium donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium pudendorum conscias manus inserit, impuro cruri purum aut mulleolum inducit calceum, cur istos non spectas, vel illos item habitus qui novitati suae stare religionem mentiuntur? cum ob cultum omnia candidatum et ob notam vittae et privilegium galeri Cereri initiantur, cum ob diversam affectionem tenebricae vestis et tetrici super caput velleris in Bellonae mentes fugantur, cum latioris purpurae ambitio et Galatici ruboris superiectio Saturnum commendat? Cum ipsum hoc pallium morosius ordinatum et crepidae Graecatim Aesculapio adulantur, quanto tunc magis arguas illud et urgeas oculis, etsi iam simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis reum? Enimvero cum hanc primum sapientiam vestit quae vanissimis superstitionibus renuit, tunc certissime pallium super omnes exuvias et peplos augusta vestis, superque omnes apices et tutulos sacerdos suggestus. Deduc oculos, suadeo, reverere habitum, unius. interim erroris tui renuntiatorem.