<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa022.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat 
aut doleat. Certe habitum vertere naturae totius sollemne
munus est. Fungitur et ipse mundus interim iste quem
incumbimus. Viderit Anaximander, si plures putat, viderit, si
quis uspiam alius, ad Meropas, ut Silenus penes aures Midae
blatit, aptas sane grandioribus fabulis. Sed et si quem Plato
aestimat, cuius imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde
mutare. Quippe si mundus ex diversis substantiis officiisque constabit,
ad formam eius quod mundus hic est; neque enim mundus,
<pb xml:id="v.1.p.920"/>

si non ut mundus proinde. Diversa in unum ex demutatione
diversa sunt. Denique diversitatis discordiam vices foederant. Ita
mutando erit mundus omnis qui ex diversitatibus corporatus et
vicibus temperatus. Nostra certe metatio, quod clausis, vel in
totum Homericis oculis liquet, totum versiforme est. Dies et nox
invicem vertunt. Sol stationibus annuis, luna modulationibus
menstruis variat. Siderum distincta confusio interdum deicit quid,
interdum resuscitat. Caeli ambitus nunc subdivo splendidus.
nunc nubilo sordidus; aut imbres ruunt, et si qua missilia cum
imbribus; dehinc substillum, et denuo sudum. Sic et mari fides
infamis, dum et flabris aeque mutantibus de tranquillo probum.
de flustris temperatum, et extemplo de decumanis inquietat.
<pb xml:id="v.1.p.921"/>

Sic et terram si recenseas temporatim vestiri amantem, prope
sis eandem negare, memor viridem cum conspicis flavam, mox
visurus et canam. Ceteri quoque eius ornatus quid non aliud ex
alio mutant, et montium scapulae decurrendo, et fontium venae
cavillando, et fluminum viae obhumando? Mutavit et totus
orbis aliquando, aquis omnibus obsitus. Adhuc maris conchae et
buccinae peregrinantur  in montibus, cupientes Platoni probare
etiam ardua fluitasse. Sed et enatando rursus in forma mutavit
rursus orbis, alius idem. Mutat et nunc localiter habitus, cum
situs laeditur, cum inter insulas nulla iam Delos, harenae Samos,
et Sibylla non mendax, cum in Atlantico Libyam aut
<pb xml:id="v.1.p.922"/>

Asiam adaequans quaeritur, cum Italiae quondam latus Hadria
Tyrrhenoque quassantibus mediotenus interceptum reliquias
Siciliam facit, cum tota illa plaga discidii contentiosos aequorum
coitus angustis retorquens novum vitii mari induit, non
exspuentis naufragia, sed devorantis. Patitur et continens de caelo
aut de suo. Aspice ad Palaestinam. Qua Iordanis amnis finium
arbiter, vastitas ingens, et orba regio, et frustra ager. Et urbes
retro, et populi frequentes, et solus audiebat. Dehinc, ut
deus censor est, impietas ignium meruit imbres: hactenus Sodoma,
et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris
iuxta cum solo mortem vivit. Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia
Vulsinios pristinos deusta, quo magis de montibus suis Campania
speret, erepta Pompeios. Sed absit. Utinam et Asia secura iam
sit de soli ingluvie! Utinam et Africa semel voraginem paverit,
unicis castris fraudatis expiata! Multa et alia huiusmodi detrimenta
<pb xml:id="v.1.p.923"/>

habitum orbis novavere situsque movere. Bellis quoque
plurimum licuit. Sed piget tristia non minus quam regnorum
vices recensere, quotiens et ista mutaverint iam inde a Nino
Beli progenie; si tamen Ninus regnare primus, ut autumat
superiorum profanitas. Ferme apud vos ultra stilus non solet. Ab
Assyriis, si forte, aevi historiae patescunt. Qui vero divinas
lectitamus, ab ipsius mundi natalibus competes sumus. Sed laeta
iam malo, quippe et laeta mutant. Denique si quid mare diluit,
caelum deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias versura
compensati redit. Nam et primitus maiorem ambitum terra
cassa et vacans hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet
soli erat. Itaque colere omnia se demum intellegens alibi
stipantem copiam, alibi deserentem, runcare atque ruspare consuluit,
<pb xml:id="v.1.p.924"/>

ut inde velut ex surculis et propaginibus populi de populis,
urbes de urbibus per ubique orbis pangerentur. Transvolavere
redundantium gentium examina. Scythae exuberant Persas,
Phoenices in Africam eructant, Romanos Phryges pariunt, Chaldaeum
semen in Aegyptum educatur, dehinc cum inde transducitur,
Iudaea gens est. Sic et Herculea posteritas Temeno pariter
Peloponnesum occupando producunt. Sic et Iones Nelei comites
Asiam novis urbibus instruunt; sic et Corinthii cum Archia
<pb xml:id="v.1.p.925"/>

muniunt Syracusas. Sed vanum iam antiquitas, quando curricula
nostra coram. Quantum reformavit orbis saeculum istud! quantum
urbium aut produxit aut auxit aut reddidit praesentis imperii
triplex virtus! Deo tot Augustis in unum favente, quot census
transcripti? quot populi repugnati? quot ordines illustrati?
quot barbari exclusi? Revera orbis cultissimum huius imperii rus
est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolae
familiaritatis convulso, et amoenus super Alcinoi pometum
et Midae rosetum. Laudans igitur orbem mutantem, quid denotas
hominem?</p></div></div></body></text></TEI>