Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat aut doleat. Certe habitum vertere naturae totius sollemne munus est. Fungitur et ipse mundus interim iste quem incumbimus. Viderit Anaximander, si plures putat, viderit, si quis uspiam alius, ad Meropas, ut Silenus penes aures Midae blatit, aptas sane grandioribus fabulis. Sed et si quem Plato aestimat, cuius imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde mutare. Quippe si mundus ex diversis substantiis officiisque constabit, ad formam eius quod mundus hic est; neque enim mundus, si non ut mundus proinde. Diversa in unum ex demutatione diversa sunt. Denique diversitatis discordiam vices foederant. Ita mutando erit mundus omnis qui ex diversitatibus corporatus et vicibus temperatus. Nostra certe metatio, quod clausis, vel in totum Homericis oculis liquet, totum versiforme est. Dies et nox invicem vertunt. Sol stationibus annuis, luna modulationibus menstruis variat. Siderum distincta confusio interdum deicit quid, interdum resuscitat. Caeli ambitus nunc subdivo splendidus. nunc nubilo sordidus; aut imbres ruunt, et si qua missilia cum imbribus; dehinc substillum, et denuo sudum. Sic et mari fides infamis, dum et flabris aeque mutantibus de tranquillo probum. de flustris temperatum, et extemplo de decumanis inquietat. Sic et terram si recenseas temporatim vestiri amantem, prope sis eandem negare, memor viridem cum conspicis flavam, mox visurus et canam. Ceteri quoque eius ornatus quid non aliud ex alio mutant, et montium scapulae decurrendo, et fontium venae cavillando, et fluminum viae obhumando? Mutavit et totus orbis aliquando, aquis omnibus obsitus. Adhuc maris conchae et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare etiam ardua fluitasse. Sed et enatando rursus in forma mutavit rursus orbis, alius idem. Mutat et nunc localiter habitus, cum situs laeditur, cum inter insulas nulla iam Delos, harenae Samos, et Sibylla non mendax, cum in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans quaeritur, cum Italiae quondam latus Hadria Tyrrhenoque quassantibus mediotenus interceptum reliquias Siciliam facit, cum tota illa plaga discidii contentiosos aequorum coitus angustis retorquens novum vitii mari induit, non exspuentis naufragia, sed devorantis. Patitur et continens de caelo aut de suo. Aspice ad Palaestinam. Qua Iordanis amnis finium arbiter, vastitas ingens, et orba regio, et frustra ager. Et urbes retro, et populi frequentes, et solus audiebat. Dehinc, ut deus censor est, impietas ignium meruit imbres: hactenus Sodoma, et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris iuxta cum solo mortem vivit. Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios pristinos deusta, quo magis de montibus suis Campania speret, erepta Pompeios. Sed absit. Utinam et Asia secura iam sit de soli ingluvie! Utinam et Africa semel voraginem paverit, unicis castris fraudatis expiata! Multa et alia huiusmodi detrimenta habitum orbis novavere situsque movere. Bellis quoque plurimum licuit. Sed piget tristia non minus quam regnorum vices recensere, quotiens et ista mutaverint iam inde a Nino Beli progenie; si tamen Ninus regnare primus, ut autumat superiorum profanitas. Ferme apud vos ultra stilus non solet. Ab Assyriis, si forte, aevi historiae patescunt. Qui vero divinas lectitamus, ab ipsius mundi natalibus competes sumus. Sed laeta iam malo, quippe et laeta mutant. Denique si quid mare diluit, caelum deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias versura compensati redit. Nam et primitus maiorem ambitum terra cassa et vacans hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat. Itaque colere omnia se demum intellegens alibi stipantem copiam, alibi deserentem, runcare atque ruspare consuluit, ut inde velut ex surculis et propaginibus populi de populis, urbes de urbibus per ubique orbis pangerentur. Transvolavere redundantium gentium examina. Scythae exuberant Persas, Phoenices in Africam eructant, Romanos Phryges pariunt, Chaldaeum semen in Aegyptum educatur, dehinc cum inde transducitur, Iudaea gens est. Sic et Herculea posteritas Temeno pariter Peloponnesum occupando producunt. Sic et Iones Nelei comites Asiam novis urbibus instruunt; sic et Corinthii cum Archia muniunt Syracusas. Sed vanum iam antiquitas, quando curricula nostra coram. Quantum reformavit orbis saeculum istud! quantum urbium aut produxit aut auxit aut reddidit praesentis imperii triplex virtus! Deo tot Augustis in unum favente, quot census transcripti? quot populi repugnati? quot ordines illustrati? quot barbari exclusi? Revera orbis cultissimum huius imperii rus est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolae familiaritatis convulso, et amoenus super Alcinoi pometum et Midae rosetum. Laudans igitur orbem mutantem, quid denotas hominem?