<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa022.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Principes semper Africae, viri Carthaginienses, vetustate nobiles, 
novitate felices, gaudeo vos tam prosperos temporum, cum

ita vacat ac iuvat, habitus denotare. Pacis haec et annonae otia.
<pb xml:id="v.1.p.915"/>

Ab imperio et a caelo bene est. Tamen et vobis habitus aliter
olim tunicae fuere, et quidem in fama de subteminis studio
et luminis concilio et mensurae temperamento, quod neque trans
crura prodigae nec intra genua inverecundae nec brachiis parcae
nec manibus artae, sed nec cingulo sinus dividere expedito
umbratae quadrata iustitia in viris stabant. Pallii extrinsecus
<pb xml:id="v.1.p.916"/>

habitus et ipse quadrangulus ab utroque laterum regestus
et cervicibus circumstrictus in fibulae morsu humeris
acquiescebat. Instar eius hodie Aesculapio iam vestro sacerdotium
est. Sic et in proximo soror civitas vestiebat, et sicubi
alibi in Africa Tyros. At cum saecularium sortium variavit
urna et Romanis deus maluit, soror quidem civitas suopte arbitrio
<pb xml:id="v.1.p.917"/>

mutare properavit, ut adpulsum Scipionem ante iam de habitu
salutasset, Romanum praecoca. Vobis vero post iniuriae beneficium,
ut senium non fastigium exemptis, post Gracchi obscena
omina et Lepidi violenta ludibria, post trinas Pompei aras et
longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit,
sollemnia Sentius Saturninus enarravit, cum concordia iuvat,
toga oblata est. Pro, quantum circummeavit, a Pelasgis ad
<pb xml:id="v.1.p.918"/>



Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi
Carthaginienses complecteretur! Exinde tunicam longiorem cinctu
arbitrante suspenditis, et pallii iam teretis redundantiam tabulata
congregatione fulcitis, et si quid  praeterea condicio vel
dignitas vel temporalitas vestit, pallium tamen generaliter vestrum
immemores etiam denotatis. Equidem haud miror prae documento
superiore. Nam et arietem (non quem Laberius reciprocicornem
et lanicutem et testitrahum, sed trabes machina est, quae muros
frangere militat) nemini unquam adhuc libratum illa dicitur
Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum
penduli impetus, commentata vim tormenti de bile pecoris
<pb xml:id="v.1.p.919"/>

caput vindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae et
aries iam Romanus in muros quodam suos audet, stupuere illico
Carthaginienses ut novum extraneum ingenium:</p><p>Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas!
Sic denique nec pallium agnoscitur.</p></div></div></body></text></TEI>