Principes semper Africae, viri Carthaginienses, vetustate nobiles, novitate felices, gaudeo vos tam prosperos temporum, cum ita vacat ac iuvat, habitus denotare. Pacis haec et annonae otia. Ab imperio et a caelo bene est. Tamen et vobis habitus aliter olim tunicae fuere, et quidem in fama de subteminis studio et luminis concilio et mensurae temperamento, quod neque trans crura prodigae nec intra genua inverecundae nec brachiis parcae nec manibus artae, sed nec cingulo sinus dividere expedito umbratae quadrata iustitia in viris stabant. Pallii extrinsecus habitus et ipse quadrangulus ab utroque laterum regestus et cervicibus circumstrictus in fibulae morsu humeris acquiescebat. Instar eius hodie Aesculapio iam vestro sacerdotium est. Sic et in proximo soror civitas vestiebat, et sicubi alibi in Africa Tyros. At cum saecularium sortium variavit urna et Romanis deus maluit, soror quidem civitas suopte arbitrio mutare properavit, ut adpulsum Scipionem ante iam de habitu salutasset, Romanum praecoca. Vobis vero post iniuriae beneficium, ut senium non fastigium exemptis, post Gracchi obscena omina et Lepidi violenta ludibria, post trinas Pompei aras et longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit, sollemnia Sentius Saturninus enarravit, cum concordia iuvat, toga oblata est. Pro, quantum circummeavit, a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi Carthaginienses complecteretur! Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis, et pallii iam teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis, et si quid praeterea condicio vel dignitas vel temporalitas vestit, pallium tamen generaliter vestrum immemores etiam denotatis. Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et arietem (non quem Laberius reciprocicornem et lanicutem et testitrahum, sed trabes machina est, quae muros frangere militat) nemini unquam adhuc libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata vim tormenti de bile pecoris caput vindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae et aries iam Romanus in muros quodam suos audet, stupuere illico Carthaginienses ut novum extraneum ingenium: Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas! Sic denique nec pallium agnoscitur.