<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa021.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Hucusque, Christe domine, de paenitentiae disciplina servis
tuis discere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non
oportet audientibus, vel nihil iam de paenitentia noverint, nihil
eius requirant. Piget secundae, immo iam ultimae spei subtexere
<pb xml:id="v.1.p.657"/>

mentionem, ne retractantes de residuo auxilio paenitendi spatium
adhuc delinquendi demonstrare videamur. Absit, ut aliquis ita
interpretetur, quasi eo sibi etiam nunc pateat ad delinquendum,
quia patet ad paenitendum, et redundantia clementiae caelestis libidinem
faciat humanae temeritatis. Nemo idcirco deterior sit quia
deus melior est, totiens delinquendo quotiens ignoscitur. Ceterum
finem utique evadendi habebit, cum offendendi non habebit. Evasimus
semel; hactenus periculosis nosmetipsos inferamus, etsi
iterum evasuri videmur. Plerique naufragio liberati exinde repudium
et navi et mari dicunt, et dei beneficium, salutem suam scilicet,
memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam:
nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse; formidant
videri inculcare quod consecuti sunt, bona certe sollicitudine iterum
experiri vitant quod semel didicerunt timere. Ita modus temeritatis
testatio est timoris. Timor autem hominis dei honor est.
Sed enim pervicacissimus hostis ille nunquam malitiae suae otium
facit. Atquin tunc maxime saevit, cum hominem plene sentit liberatum;
tunc plurimum accenditur, dum extinguitur. Doleat et ingemiscat
necesse est venia peccatorum permissa tot in homine
mortis opera diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos.
Dolet, quod ipsum et angelos eius Christi servus ille peccator iudicaturus <bibl n="I Cor. VI, 3."/>
est. Itaque observat, oppugnat, obsidet, si qua possit aut
oculos concupiscentia carnali ferire, aut animum illecebris saecularibus
irretire, aut fidem terrenae potestatis formidine evertere, aut
a via certa perversis traditionibus detorquere; non scandalis, non
tentationibus deficit. Haec igitur venena eius providens deus, clausa
licet ignoscentiae ianua et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc
permisit patere. Collocavit in vestibulo paenitentiam secundam,
quae pulsantibus patefaciat; sed iam semel, quia iam secundo; sed
amplius nunquam, quia proxime frustra. Non enim et hoc semel
satis est? Habes quod iam non merebaris; amisisti enim quod
acceperas. Si tibi indulgentia domini accommodat unde restituas
<pb xml:id="v.1.p.658"/>

quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato.
Maius est enim restituere quam dare, quoniam miserius est perdidisse
quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus
ac subruendus est animus desperatione, si secundae quis paenitentiae
debitor fuerit. Pigeat sane peccare rursus, sed rursus
paenitere non pigeat; pigeat iterum periclitari, sed non iterum liberari.
Neminem pudeat. Iteratae valetudinis iteranda medicina est.
Gratus in dominum exstiteris, si quod tibi dominus offert non
recusaveris. Offendisti, sed reconciliari adhuc potes. Habes cui
satisfacias, et quidem volentem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat. Desertam
dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis
exprobrat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos
<bibl n="Apoc. II. III."/> docentes perversa reprehendit, Laodicenos fidentes divitiis
obiurgat, et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus
quidem. Non comminaretur autem non paenitenti, si
non ignosceret paenitenti. Dubium, si non et alibi hanc clementiae
<bibl n="Ier. VIII, 4."/> suae profusionem demonstrasset. Non ait, Qui ceciderit,
<bibl n="Hos. VI, 6. Matth. IX, 13. Luc. XV, 10."/> resurget, et qui aversatus fuerit, convertetur? Ille est scilicet,
ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetantur caeli,
et qui illic angeli, paenitentia hominis. Heus tu, peccator, bono
animo sis! vides, ubi de tuo reditu gaudeatur. Quid illa similitudinum
dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier
<pb xml:id="v.1.p.659"/>

drachmam perdidit et requirit et reperit et amicas ad gaudium
invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? Errat et una
pastoris ovicula, sed grex una carior non erat: una illa conquiritur,
una pro omnibus desideratur, et tandem invenitur et humeris
pastoris ipsius refertur; multum enim errando laboraverat. Illum
etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat,
et post inopiam paenitentem libens suscipit, immolat vitulum
praeopimum, convivio gaudium suum exornat. Quidni? filium
enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat.
Quis ille nobis intellegendus pater? Deus scilicet. Tam pater
nemo, tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab
eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque
de regressu tuo quam de alterius sobrietate laetabitur; sed si paeniteat
ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum
paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si
patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus <bibl n="Luc. XV, 21."/>
ego iam vocari tuus. Tantum relevat confessio delictorum, quantum
dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.</p></div></div></body></text></TEI>