Quicquid ergo mediocritas nostra ad paenitentiam semel capessendam et perpetuo continendam suggerere conata est, omnes quidem deditos domino spectat, ut omnes salutis in promerendo deo petitores, sed praecipue novitiolis istis imminet, qui cum maxime incipiunt divinis sermonibus aures rigare, quique catuli infantiae adhuc recentis nec perfectis luminibus incerta reptant, et dicunt quidem pristinis renuntiare et paenitentiam assumunt, sed includere eam neglegunt. Interpellat enim illos ad desiderandum ex pristinis aliquid ipse finis desiderandi, velut poma, cum iam in acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua tamen adhuc ipsi gratiae suae adulantur. Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga paenitentiam vitium praesumptio intinctionis importat. Certi enim indubitatae veniae delictorum medium tempus interim furantur et commeatum sibi faciunt delinquendi quam eruditionem non delinquendi. Quam porro ineptum, quam paenitentiam non adimplere, ei veniam delictorum sustinere? Hoc est pretium non exhibere, ad mercem manum emittere. Hoc enim pretio dominus veniam addicere instituit; hac paenitentiae compensatione redimendam proponit impunitatem. Si ergo qui venditant prius numum quo paciscuntur examinant, ne scalptus neve rasus, ne adulter, etiam dominum credimus paenitentiae probationem prius inire, tantam nobis mercedem perennis scilicet vitae concessurum. Sed differamus tantisper paenitentiae veritatem. Tunc, opinor, emendatos liquebit, cum absolvimur. Nullo pacto. Sed cum pendente venia poena prospicitur, cum adhuc liberari non meretur, ut possimus mereri, cum deus comminatur, non cum ignoscit. Quis enim servus, posteaquam libertate mutatus est, furta sua et fugas sibi imputat? Quis miles, postquam castris suis emissus, pro notis suis satagit? Peccator ante veniam deflere se debet, quia tempus paenitentiae idem quod periculi et timoris. Neque ego renuo divinum beneficium, id est abolitionem delictorum, inituris aquam omnimodo salvum esse: sed ut eo pervenire contingat elaborandum est. Quis enim tibi tam infidae paenitentiae viro asperginem unam cuiuslibet aquae commodabit? Furto quidem aggredi et praepositum huius rei asseverationibus tuis circumduci facile est: sed deus thesauro suo providet, nec sinit obrepere indignos. Quid denique ait? Nihil occultum, quod non revelabitur. Quantascunque tenebras factis tuis superstruxeris, deus lumen est. Quidam autem sic opinantur, quasi deus necesse lrabeat praestare etiam indignis quod spopondit, et liberalitatem eius faciunt servitutem. Quodsi necessitate nobis symbolum mortis indulget, ergo invitus facit. Quis autem permittit permansurum id quod tribuerit invitus? Non enim multi postea excidunt? non a multis donum illud aufertur? Hi sunt scilicet, qui obrepunt, qui paenitentiae fidem aggressi super arenas domum ruituram collocant. Nemo ergo sibi aduletur quia inter auditorum tirocinia deputatur, quasi eo etiam nunc sibi delinquere liceal. Dominum simul cognoveris, timeas, simul inspexeris, reverearis. Ceterum quid te cognovisse interest, cum iisdem incubas quibus retro ignarus? Quid autem te a perfecto servo dei separat? An alius est intinctis Christus, alius audientibus? Num spes alia vel merces, alia formido iudicii, alia necessitas paenitentiae? Lavacrum illud obsignatio est fidei, quae fides a paenitentiae fide incipitur et commendatur. Non ideo abluimur, ut delinquere desinamus, sed quia desiimus, quoniam iam corde loti sumus. Haec enim prima audientis intinctio est, metus integer. Exinde, quoad dominum senseris, fides sana, conscientia semel paenitentiam amplexata. Ceterum si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte, innocentiam induimus. Quis ergo in bonitate praecellens? cui non licet, aut cui displicet malo esse? qui iubetur, an qui delectatur a crimine vacare? Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet, nec oculos a stupri concupiscentiis refrenemus, nisi a custodibus corporum abstracti, si nemo domino deditus delinquere desinet nisi intinctione alligatus. Quod si qui ita senserit, nescio an intinctus magis contristetur, quod peccare desierit, quam laetetur, quod evaserit. Itaque audientes optare intinctionem, non praesumere oportet. Qui enim optat, honorat: qui praesumit, superbit. In illo verecundia, in isto petulantia apparet. Ille satagit, hic neglegit. Ille mereri cupit, at hic ut debitum sibi repromittit. Ille sumit, hic invadit. Quem censeas digniorem nisi emendatiorem? quem emendatiorem, nisi timidiorem, et idcirco vera paenitentia functum? Timuit enim adhuc delinquere, ne non mereretur accipere. At ille praesumptor, cum sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec paenitentiam implevit, quia instrumento paenitentiae, id est metu, caruit. Praesumptio inverecundiae portio est: inflat petitorem, despicit datorem. Itaque decipit nonnunquam. Ante enim quam debeatur repromittit, quo semper is qui est praestaturus offenditur. Hucusque, Christe domine, de paenitentiae disciplina servis tuis discere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non oportet audientibus, vel nihil iam de paenitentia noverint, nihil eius requirant. Piget secundae, immo iam ultimae spei subtexere mentionem, ne retractantes de residuo auxilio paenitendi spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur. Absit, ut aliquis ita interpretetur, quasi eo sibi etiam nunc pateat ad delinquendum, quia patet ad paenitendum, et redundantia clementiae caelestis libidinem faciat humanae temeritatis. Nemo idcirco deterior sit quia deus melior est, totiens delinquendo quotiens ignoscitur. Ceterum finem utique evadendi habebit, cum offendendi non habebit. Evasimus semel; hactenus periculosis nosmetipsos inferamus, etsi iterum evasuri videmur. Plerique naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt, et dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam: nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse; formidant videri inculcare quod consecuti sunt, bona certe sollicitudine iterum experiri vitant quod semel didicerunt timere. Ita modus temeritatis testatio est timoris. Timor autem hominis dei honor est. Sed enim pervicacissimus hostis ille nunquam malitiae suae otium facit. Atquin tunc maxime saevit, cum hominem plene sentit liberatum; tunc plurimum accenditur, dum extinguitur. Doleat et ingemiscat necesse est venia peccatorum permissa tot in homine mortis opera diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos. Dolet, quod ipsum et angelos eius Christi servus ille peccator iudicaturus est. Itaque observat, oppugnat, obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire, aut animum illecebris saecularibus irretire, aut fidem terrenae potestatis formidine evertere, aut a via certa perversis traditionibus detorquere; non scandalis, non tentationibus deficit. Haec igitur venena eius providens deus, clausa licet ignoscentiae ianua et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc permisit patere. Collocavit in vestibulo paenitentiam secundam, quae pulsantibus patefaciat; sed iam semel, quia iam secundo; sed amplius nunquam, quia proxime frustra. Non enim et hoc semel satis est? Habes quod iam non merebaris; amisisti enim quod acceperas. Si tibi indulgentia domini accommodat unde restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato. Maius est enim restituere quam dare, quoniam miserius est perdidisse quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus ac subruendus est animus desperatione, si secundae quis paenitentiae debitor fuerit. Pigeat sane peccare rursus, sed rursus paenitere non pigeat; pigeat iterum periclitari, sed non iterum liberari. Neminem pudeat. Iteratae valetudinis iteranda medicina est. Gratus in dominum exstiteris, si quod tibi dominus offert non recusaveris. Offendisti, sed reconciliari adhuc potes. Habes cui satisfacias, et quidem volentem. Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat. Desertam dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobrat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit, Laodicenos fidentes divitiis obiurgat, et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus quidem. Non comminaretur autem non paenitenti, si non ignosceret paenitenti. Dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset. Non ait, Qui ceciderit, resurget, et qui aversatus fuerit, convertetur? Ille est scilicet, ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetantur caeli, et qui illic angeli, paenitentia hominis. Heus tu, peccator, bono animo sis! vides, ubi de tuo reditu gaudeatur. Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier drachmam perdidit et requirit et reperit et amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? Errat et una pastoris ovicula, sed grex una carior non erat: una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur, et tandem invenitur et humeris pastoris ipsius refertur; multum enim errando laboraverat. Illum etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat, et post inopiam paenitentem libens suscipit, immolat vitulum praeopimum, convivio gaudium suum exornat. Quidni? filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat. Quis ille nobis intellegendus pater? Deus scilicet. Tam pater nemo, tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque de regressu tuo quam de alterius sobrietate laetabitur; sed si paeniteat ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus ego iam vocari tuus. Tantum relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae. Huius igitur paenitentiae secundae et unius quanto in arto negotium est, tanto operosior probatio, ut non sola conscientia praeferatur, sed aliquo etiam actu administretur. Is actus, qui magis Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur, exomologesis est, qua delictum domino nostrum confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione paenitentia nascitur, paenitentia deus mitigatur. Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem iniungens misericordiae illicem. De ipso quoque habite atque victu mandat sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus deiicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare, ceterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animae causa, plerumque vero ieiuniis preces alere, ingemiscere, lacrimari et mugire dies noctesque ad dominum deum tuum, presbyteris advolvi, et caris dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae iniungere. Haec omnia exomologesis, ut paenitentiam commendet, ut de periculi timore dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro dei indignatione fungatur et temporali afflictatione aeterna supplicia, non dicam frustretur, sed expungat. Cum igitur provolvit hominem, magis relevat; cum squalidum facit, magis mundatum reddit; cum accusat, excusat; cum condemnat, absolvit. In quantum non peperceris tibi, in tantum tibi deus, crede, parcet. Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere aut de die in diem differre. Praesumo, pudoris magis memores quam salutis; velut illi qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione conscientiam medentium vitant et ita cum erubescentia sua pereunt. Intolerandum scilicet pudori domino offenso satisfacere, saluti prodactae reformari. Nae tu verecundia bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens. Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento eius acquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris, dicens, per te mihi melius est perire. Certe periculum eius tunc, si forte, onerosum est, cum penes insultaturos in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ubi prostrato superscenditur: ceterum inter fratres atque conservos, ubi communis spes, metus, gaudium, dolor, passio, quia communis spiritus de communi domino et patre, quid tu hos aliud quam te opinaris? Quid consortes casuum tuorum ut plausores fugis? Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere; condoleat universum et ad remedium conlaboret necesse est. In uno et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus. Ergo cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras. Aeque illi cum super te lacrimas agunt, Christus patitur, Christus patrem deprecatur. Facile impetratur semper quod filius postulat. Grande plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur. Videlicet si quid humanae notitiae subduxerimus, proinde et deum celabimus? Adeone existimatio hominum et dei conscientia comparantur? An melius est damnatum latere quam palam absolvi? Miserum est sic ad exomologesin pervenire! Malo enim ad miseriam pervenitur; sed ubi paenitendum est, desinit miserum, quia factum est salutare. Miserum est secari et cauterio exuri et pulveris alicuius mordacitate anxiari; tamen quae per insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant et praesentem iniuriam superventurae utilitatis gratia commendant.