Quorum ergo paenitentia iusta et debita videatur, id est quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum videri potest. Domino enim cognito ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica praecepta ex ipsis statim eruditur id peccato deputandum a quo deus arceat. Quoniam, cum deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria sibi nulla amicitia est. Perstringere tamen non pigebit delictorum quaedam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero spiritalia. Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione confectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat. Sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt (alioquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt), ne quis pro diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero levius aut gravius existimet. Siquidem et caro et spiritus dei res, alia manu eius expressa, alia afflatu eius consummata. Cum ergo ex pari ad dominum pertineant, quodcunque eorum deliquerit, ex pari dominum offendit. An tu discernas actus carnis et spiritus, quorum et in vita et in morte et in resurrectione tantum communionis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut in iudicium suscitentur, quia scilicet, pariter aut deliquerint aut innocenter egerint? Hoc eo praemiserimus, ut non minorem alteri quam utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem intellegamus impendere. Communis reatus amborum est, communis et iudex, deus scilicet, communis igitur et paenitentiae medela. Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod in facto est, quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet, spiritale vero quod in animo est, quia spiritus neque videtur neque tenetur. Per quod ostenditur, non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda et paenitentia purganda esse. Neque enim, si mediocritas humana facti solum iudicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina eius etiam sub deo neglegamus. Deus in omnia sufficit. Nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur, quia non ignorat nec omittit, quominus in iudicium decernat. Dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est. Quid, quod voluntas facti origo est? Viderint enim, si qua casui aut necessitati aut ignorantiae imputantur, quibus exceptis iam non nisi voluntate delinquitur. Cum ergo facti origo est, non tanto potior ad poenam est, quanto principalis ad culpam, quae ne tunc quidem liberatur, cum aliqua difficultas perpetrationem eius intercipit? Ipsa enim sibi imputatur, nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem, operata quod suum fuerat. Denique dominus quemadmodum se adiectionem legi superstruere demonstrat, nisi et voluntatis interdicendo delicta, cum adulterum non eum solum definit qui cominus in alienum matrimonium cecidisset, verum etiam illum qui aspectus concupiscentia contaminasset? Adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat, et temere per voluntatem expungit effectum. Cuius voluntatis cum vis tanta sit, ut non solatium sui saturans pro facto cedat, pro facto ergo plectetur. Vanissimum est dicere: Volui, nec tamen feci. Atquin perficere debes, quia vis, aut nec velle, quia nec perficis. Sed ipse conscientiae tuae confessione pronuntias. Nam si bonum concupisceres, perficere gestisses: porro sicut malum non perficis, nec concupiscere debueras. Quaqua te constitueris, crimine adstringeris, quia aut malum volueris, aut bonum non adimpleveris. Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu seu facto seu voluntate commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et veniam per paenitentiam spopondit, dicens ad populum, Paenitere, et salvum faciam te. Et iterum, Vivo, inquit, dominus, et paenitentiam malo quam mortem. Ergo paenitentia vita est, cum praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis (immo me minor, ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicuius tabulae fidem. Haec te peccatorum fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes deum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum figuli arbor exinde fias illa quae penes aquas seritur et in foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securem videbit. Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii enim ratio in similitudine animorum constituta est. De bono paenitentiae enumerando diffusa et pro hoc magno eloquio committenda materia est Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus, bonum atque optimum esse quod deus praecipit. Audaciam existimo de bono divini praecepti disputare. Neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit. Ad exhibitionem obsequii prior est maiestas divinae potestatis, prior est auctoritas imperantis quam utilitas servientis. Bonum est paenitere, an non? Quid revolvis? deus praecipit. At enim ille non praecipit tantum, sed etiam hortatur. Invitat praemio, salute; iurans etiam, Vivo, dicens, cupit credi sibi. O beatos nos, quorum causa deus iurat! O miserrimos, si nec iuranti domino credimus! Quod igitur deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare possimus.