Paenitentiam hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, caeci, sine domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quandam esse quae veniat de offensa sententiae peioris. Ceterum a ratione eius tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore. Quippe res dei ratio; quia deus omnium conditor, nihil non ratione providit, disposuit, ordinavit, nihil non ratione tractari intellegique voluit. Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem saeculo procellam vitare non norunt. Quam autem in paenitentiae actu irrationabiliter diversentur, vel uno isto satis erit expedire, cum illam etiam in bonis factis suis adhibent. Paenitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiae, misericordiae, prout quid in ingratiam cecidit. Semetipsos exsecrantur, quia benefecerint, eamque maxime paenitentiae speciem quae optimis operibus irrogatur in corde figunt, meminisse curantes, ne quid boni rursus praestent; contra paenitentiae malorum levius incubant. Denique facilius per eandem delinquunt quam per eandem recte faciunt. Quod si dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo paenitentiae expenderent, nec unquam eam ad argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique paenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent, timentes dominum scilicet. Sed ubi metus nullus, emendatio proinde nulla: ubi emendatio nulla, paenitentia necessario vana; quia caret fructu suo cui eam deus sevit, id est hominis saluti. Nam deus post tot ac tanta delicta humanae temeritatis a principe generis Adam auspicata, post condemnatum hominem cum saeculi dote, post eiectum paradiso mortique subiectum, cum rursus ad suam misericordiam maturavisset, iam inde in semetipso paenitentiam dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum, ignoscere pactus operi et imagini suae. Itaque et populum sibi congregavit, et multis bonitatis suae largitionibus fovit, et ingratissimum totiens expertus ad paenitentiam semper hortatus est, et prophetando universorum prophetarum emisit ora: mox gratiam pollicitus, quam in extremitatibus temporum per spiritum suum universo orbi illuminaturus esset, praeire intinctionem paenitentiae iussit, si quos per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham destinatam per paenitentiae subsignationem ante componeret. Non tacet Ioannes, Paenitentiam initote, dicens, iam enim salus nationibus appropinquabit, dominus scilicet, afferens secundum dei promissum. Cui praeministrans paenitentiam destinabat purgandis mentibus praepositam, uti quicquid error vetus inquinasset, quicquid in corde hominis ignorantia contaminasset, id paenitentia verrens et radens et foras abiciens mundam pectoris domum superventuro spiritui sancto paret, quo se ille cum caelestibus bonis libens inferat. Horum bonorum unus est titulus, salus hominis, criminum pristinorum abolitione praemissa. Haec paenitentiae causa, haec opera negotium divinae misericordiae curans. Quod homini proficit, deo servit. Ceterum ratio eius, quam cognito domino discimus, certam formam tenet, ne bonis unquam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus iniciatur. Deus enim reprobationem bonorum ratam non habens, utpote suorum, quorum cum auctor, et defensor sit necesse est, proinde et acceptator, si acceptator, etiam remunerator. Viderit ergo ingratia hominum, si etiam bonis factis paenitentiam cogit. Viderit et gratia, si captatio eius ad benefaciendum incitamento est, terrena, mortalis utraque. Quantulum enim compendii, si grato benefeceris? vel dispendii, si ingrato? Bonum factum deum habet debitorem, sicuti et malum, quia iudex omnis remunerator est causae. At cum index deus iustitiae carissimae sibi exigendae tuendaeque praesideat, et in eam omnem summam disciplinae suae sanciat, dubitandum est, sicut in universis actibus nostris, ita in paenitentiae quoque causa iustitiam deo praestandam esse? quod quidem ita impleri licebit, si peccatis solummodo adhibeatur. Porro peccatum nisi malum factum dici non meretur, nec quisquam benefaciendo delinquit. Quodsi non delinquit, cur paenitentiam invadit, delinquentium privatum? Cur malitiae officium bonitati suae imponit? Ita evenit, ut, cum aliquid ubi non oportet adhibetur, illic ubi oportet neglegatur. Quorum ergo paenitentia iusta et debita videatur, id est quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum videri potest. Domino enim cognito ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica praecepta ex ipsis statim eruditur id peccato deputandum a quo deus arceat. Quoniam, cum deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria sibi nulla amicitia est. Perstringere tamen non pigebit delictorum quaedam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero spiritalia. Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione confectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat. Sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt (alioquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt), ne quis pro diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero levius aut gravius existimet. Siquidem et caro et spiritus dei res, alia manu eius expressa, alia afflatu eius consummata. Cum ergo ex pari ad dominum pertineant, quodcunque eorum deliquerit, ex pari dominum offendit. An tu discernas actus carnis et spiritus, quorum et in vita et in morte et in resurrectione tantum communionis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut in iudicium suscitentur, quia scilicet, pariter aut deliquerint aut innocenter egerint? Hoc eo praemiserimus, ut non minorem alteri quam utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem intellegamus impendere. Communis reatus amborum est, communis et iudex, deus scilicet, communis igitur et paenitentiae medela. Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod in facto est, quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet, spiritale vero quod in animo est, quia spiritus neque videtur neque tenetur. Per quod ostenditur, non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda et paenitentia purganda esse. Neque enim, si mediocritas humana facti solum iudicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina eius etiam sub deo neglegamus. Deus in omnia sufficit. Nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur, quia non ignorat nec omittit, quominus in iudicium decernat. Dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est. Quid, quod voluntas facti origo est? Viderint enim, si qua casui aut necessitati aut ignorantiae imputantur, quibus exceptis iam non nisi voluntate delinquitur. Cum ergo facti origo est, non tanto potior ad poenam est, quanto principalis ad culpam, quae ne tunc quidem liberatur, cum aliqua difficultas perpetrationem eius intercipit? Ipsa enim sibi imputatur, nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem, operata quod suum fuerat. Denique dominus quemadmodum se adiectionem legi superstruere demonstrat, nisi et voluntatis interdicendo delicta, cum adulterum non eum solum definit qui cominus in alienum matrimonium cecidisset, verum etiam illum qui aspectus concupiscentia contaminasset? Adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat, et temere per voluntatem expungit effectum. Cuius voluntatis cum vis tanta sit, ut non solatium sui saturans pro facto cedat, pro facto ergo plectetur. Vanissimum est dicere: Volui, nec tamen feci. Atquin perficere debes, quia vis, aut nec velle, quia nec perficis. Sed ipse conscientiae tuae confessione pronuntias. Nam si bonum concupisceres, perficere gestisses: porro sicut malum non perficis, nec concupiscere debueras. Quaqua te constitueris, crimine adstringeris, quia aut malum volueris, aut bonum non adimpleveris. Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu seu facto seu voluntate commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et veniam per paenitentiam spopondit, dicens ad populum, Paenitere, et salvum faciam te. Et iterum, Vivo, inquit, dominus, et paenitentiam malo quam mortem. Ergo paenitentia vita est, cum praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis (immo me minor, ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicuius tabulae fidem. Haec te peccatorum fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes deum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum figuli arbor exinde fias illa quae penes aquas seritur et in foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securem videbit. Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii enim ratio in similitudine animorum constituta est. De bono paenitentiae enumerando diffusa et pro hoc magno eloquio committenda materia est Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus, bonum atque optimum esse quod deus praecipit. Audaciam existimo de bono divini praecepti disputare. Neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit. Ad exhibitionem obsequii prior est maiestas divinae potestatis, prior est auctoritas imperantis quam utilitas servientis. Bonum est paenitere, an non? Quid revolvis? deus praecipit. At enim ille non praecipit tantum, sed etiam hortatur. Invitat praemio, salute; iurans etiam, Vivo, dicens, cupit credi sibi. O beatos nos, quorum causa deus iurat! O miserrimos, si nec iuranti domino credimus! Quod igitur deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare possimus. Hoc enim dico, paenitentiam, quae per dei gratiam ostensa et indicta nobis in gratiam nos domino revocat, semel cognitam atque susceptam nunquam posthac iteratione delicti resignari oportere. Iam quidem nullum ignorantiae praetextum tibi patrocinatur, quod domino agnito praeceptisque eius admissis denique paenitentia delictorum functus rursus te in delicta restituis. Ita in quantum ignorantia segregaris, in tantum contumaciae adglutinaris. Nam si idcirco te deliquisse paenituerat, quia dominum coeperas timere, cur, quod metus gratia gessisti, rescindere maluisti, nisi quia metuere desisti? Neque enim timorem alia res quam contumacia subvertit. Cum etiam ignorantes dominum nulla exceptio tueatur ad poenam, quia deum in aperto constitutum et vel ex ipsis caelestibus bonis comprehensibilem ignorari non licet, quanto cognitum despici periculosum est? Despicit porro qui bonorum ac malorum intellectum ab illo consecutus quod intellegit fugiendum quodque iam fugit resumens intellectui suo, id est dei dono, contumeliam facit: respuit datorem, cum datum deserit, negat beneficum, cum beneficium non honorat. Quemadmodum ei potest placere cuius munus sibi displicet? Ita in dominum non modo contumax, sed etiam ingratus appare. Ceterum non leviter in dominum peccat qui, cum aemulo eius diabolo paenitentia renuntiasset et hoc nomine illum domino subiecisset rursus eundem regressu suo erigit et exultationem eius seipsum facit, ut denuo malus recuperata praeda sua adversus dominum gaudeat. Nonne, quod dicere quoque periculosum est, sed ad aedificationem proferendum est, diabolum domino praeponit? Comparationem enim videtur egisse qui utrumque cognoverit, et iudicato pronuntiasse eum meliorem cuius se rursus esse maluerit. Ita qui per delictorum paenitentiam instituerat domino satisfacere, diabolo per aliam paenitentiae paenitentiam satisfaciet, eritque tanto magis perosus deo, quanto aemulo eius acceptus. Sed aiunt quidam satis deum habere, si corde et animo suspiciatur, licet actu minus fiat; itaque se salvo metu et fide peccare, hoc est salva castitate matrimonia violare, salva pietate parenti venenum temperare. Sic ergo et ipsi salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu peccant. Primum exemplum perversitatis: quia timent, delinquunt. Opinor, non delinquerent, si non timerent. Igitur qui deum nolit offensum, nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est. Sed ista ingenia de semine hypocritarum pullulare consuerunt, quorum individua cum diabolo amicitia est, quorum paenitentia nunquam fidelis.