Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. ceterum absit ut dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit ge Stiens. diaboli est infirmitas et malitia. nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne qui pignora deo cariora haberet. ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstrauit. hunc locum posterioribus confirmat, orate, dicens, ne temptemini. adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi. ergo respondet clausula, interpretans quid sit, ne nos deducas in temptationem. hoc est enim: SED DEUEHE NOS A MALO.