<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Consequens erat, ut obseruata dei liberalitate etiam clementiam <lb/>
            eius precaremur. quid enim alimenta proderunt, si <lb/>
            illi reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? sciebat dominus <lb/>
            se solum sine delicto esse. docet itaque petamus DI-<lb n="20"/>
            MITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. exomologesis est petitio ueniae, <lb/>
            quia qui petit ueniam, delictum confitetur. sic et paenitentia <lb/>
            demonstratur acceptabilis deo, quia uult eam quam mortem <lb/>
            peccatoris. debitum autem in scripturis delicti figura est, quod <lb/>
            perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec\' euadat iustitiam<lb n="25"/>
            exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi seruo dominus <lb/>
            debitum remisit. huc enim spectat exemplum parabolae totius. <lb/>
            nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde

<note type="footnote"> 1] Ioh. 6, 33. 2] Matth. 26, 26. Luc. 22,19. 8] Matth. 15, 26. <lb/>
            9] ibid. 7, 8. 11] cf. Luc. 2, 5. 12] ibid. 6, 34. </note>

<note type="footnote"> 5 spiritali disciplina <hi rend="italic">fort</hi>. 6 cetera <hi rend="italic">A</hi> 10 expectens <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            11 poscebat <hi rend="italic">Urs:</hi> pulsabat <hi rend="italic">AB</hi> 14 pro uenientibus <hi rend="italic">Ivrn</hi> 15 longe <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            cogitans ipsa <hi rend="italic">x</hi> 17 dei <hi rend="italic">Gel:</hi> diei <hi rend="italic">AB</hi> libertate <hi rend="italic">A</hi> 18 praecaremur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            19 illi <hi rend="italic">Rig:</hi> illis <hi rend="italic">AB,</hi> in eis <hi rend="italic">Iun</hi> 20 dimitte <hi rend="italic">susp. Oehlerus</hi> 21 exhomologesis <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. 22 patientia <hi rend="italic">B</hi> 23 quia uult <hi rend="italic">AB,</hi> qui mauult <lb/>
            <hi rend="italic">Leopoldus</hi> 24 figurata <hi rend="italic">A corr</hi>. 28 dum <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori <lb/>
            delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est <lb/>
            modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quo- \' <lb/>
            que profitemur debitoribus nostris. iam et alibi ex hac specie <lb/>
            orationis: remittite, inquit, et remittetur uobis. et cum <lb n="5"/>
            interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, immo, <lb/>
            inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, <lb/>
            quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies <lb/>
            septies ultio reputata est. 
</p></div></div></body></text></TEI>