Consequens erat, ut obseruata dei liberalitate etiam clementiam eius precaremur. quid enim alimenta proderunt, si illi reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? sciebat dominus se solum sine delicto esse. docet itaque petamus DI- MITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. exomologesis est petitio ueniae, quia qui petit ueniam, delictum confitetur. sic et paenitentia demonstratur acceptabilis deo, quia uult eam quam mortem peccatoris. debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec\' euadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi seruo dominus debitum remisit. huc enim spectat exemplum parabolae totius. nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde 1] Ioh. 6, 33. 2] Matth. 26, 26. Luc. 22,19. 8] Matth. 15, 26. 9] ibid. 7, 8. 11] cf. Luc. 2, 5. 12] ibid. 6, 34. 5 spiritali disciplina fort . 6 cetera A 10 expectens A corr . 11 poscebat Urs: pulsabat AB 14 pro uenientibus Ivrn 15 longe A cogitans ipsa x 17 dei Gel: diei AB libertate A 18 praecaremur A 19 illi Rig: illis AB, in eis Iun 20 dimitte susp. Oehlerus 21 exhomologesis A corr . 22 patientia B 23 quia uult AB, qui mauult Leopoldus 24 figurata A corr . 28 dum A parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quo- \' que profitemur debitoribus nostris. iam et alibi ex hac specie orationis: remittite, inquit, et remittetur uobis. et cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, immo, inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est.