Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis instruxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei uoluntatem et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! nam et edixerat\' dominus: quaerite prius regnum, et tunc uobis etiam haec adicientur. quamquam PANEM NOSTRUM QVOTIDIANUM DA NOBIS HODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia uita Christus et uitae panis. ego sum, inquit, panis uitae, et paulo supra: panis est sermo dei uiui, qui descendit 3] Prou. 21,1. 13] Apoc. 6,10. 22] Matth. 6,33. 26] Ioh. 6,35. 1 quo et Leopoldus: quod et AB, quod est Semlerus 7 per tractum Scal: pertractum B, protractum A in om. A 10 prefinitum A 11 eam uocem] eum uoto Lat protulissemus Rig: postulissemus A, postulassemus B, Lat, post tulissemus Scal 12 domini Hartelius inuidia AB, in uisu Gel, ut uidit Iohannes fort., iudicia Hartelius 15 caeleriter A 19 eliganter A 22 et edixerat Gel: et ei dixerat AJB 23 regnum dei x 26 uitae panis Semlerw: uita panis AB - de caelis, tunc quod et corpus eius in pane censetur: hoc est corpus meum. itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et indiuiduitatem a corpore eius. sed et quia carnaliter admittitur ista uox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. ita et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: numquid panem filiis pater aufert et canibus tradit? item: numquid filio panem poscenti lapidem tradit? ostendit enim, quid a patre filii expectent. sed et nocturnus ille pulsator panem poscebat. merito autem adiecit: da nobis hodie, ut qui praemiserat: nolite de crastino cogitare quid edatis. cui rei parabolam quoque accommodauit illius hominis, qui prouenientibus fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitauit, is ipsa nocte moritur.