<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis <lb/>
            instruxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei uoluntatem <lb n="20"/>
            et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni <lb/>
            locum faceret! nam et edixerat\' dominus: quaerite prius <lb/>
            regnum, et tunc uobis etiam haec adicientur. quamquam <lb/>
            PANEM NOSTRUM QVOTIDIANUM DA NOBIS HODIE spiritaliter <lb/>
            potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia <lb n="25"/>
            uita Christus et uitae panis. ego sum, inquit, panis uitae, <lb/>
            et paulo supra: panis est sermo dei uiui, qui descendit

<note type="footnote"> 3] Prou. 21,1. 13] Apoc. 6,10. 22] Matth. 6,33. 26] Ioh. 6,35. </note>

<note type="footnote"> 1 quo et <hi rend="italic">Leopoldus:</hi> quod et <hi rend="italic">AB,</hi> quod est <hi rend="italic">Semlerus</hi> 7 per tractum <lb/>
            <hi rend="italic">Scal:</hi> pertractum <hi rend="italic">B,</hi> protractum <hi rend="italic">A</hi> in <hi rend="italic">om. A</hi> 10 prefinitum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 eam uocem] eum uoto <hi rend="italic">Lat</hi> protulissemus <hi rend="italic">Rig:</hi> postulissemus <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            postulassemus <hi rend="italic">B, Lat,</hi> post tulissemus <hi rend="italic">Scal</hi> 12 domini <hi rend="italic">Hartelius</hi> inuidia <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> in uisu <hi rend="italic">Gel,</hi> ut uidit Iohannes <hi rend="italic">fort.,</hi> iudicia <hi rend="italic">Hartelius</hi> 15 caeleriter <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 eliganter <hi rend="italic">A</hi> 22 et edixerat <hi rend="italic">Gel:</hi> et ei dixerat <hi rend="italic">AJB</hi> <lb/>
            23 regnum dei <hi rend="italic">x</hi> 26 uitae panis <hi rend="italic">Semlerw:</hi> uita panis <hi rend="italic">AB</hi>- </note> <lb/>
             
<pb n="185"/>
            de caelis, tunc quod et corpus eius in pane censetur: hoc <lb/>
            est corpus meum. itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem <lb/>
            postulamus in Christo et indiuiduitatem a corpore <lb/>
            eius. sed et quia carnaliter admittitur ista uox, non sine religione <lb/>
            potest fieri et spiritalis disciplinae. panem enim peti <lb n="5"/>
            mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim <lb/>
            nationes requirunt. ita et exemplis inculcat et parabolis retractat, <lb/>
            cum dicit: numquid panem filiis pater aufert et <lb/>
            canibus tradit? item: numquid filio panem poscenti <lb/>
            lapidem tradit? ostendit enim, quid a patre filii expectent. <lb n="10"/>
            sed et nocturnus ille pulsator panem poscebat. merito autem <lb/>
            adiecit: da nobis hodie, ut qui praemiserat: nolite de crastino <lb/>
            cogitare quid edatis. cui rei parabolam quoque accommodauit <lb/>
            illius hominis, qui prouenientibus fructibus ampliationem  <lb/>
            <milestone n="169" unit="altpage"/>   horreorum et longae securitatis spatia cogitauit, is <lb n="15"/>
            ipsa nocte moritur. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Consequens erat, ut obseruata dei liberalitate etiam clementiam <lb/>
            eius precaremur. quid enim alimenta proderunt, si <lb/>
            illi reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? sciebat dominus <lb/>
            se solum sine delicto esse. docet itaque petamus DI-<lb n="20"/>
            MITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. exomologesis est petitio ueniae, <lb/>
            quia qui petit ueniam, delictum confitetur. sic et paenitentia <lb/>
            demonstratur acceptabilis deo, quia uult eam quam mortem <lb/>
            peccatoris. debitum autem in scripturis delicti figura est, quod <lb/>
            perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec\' euadat iustitiam<lb n="25"/>
            exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi seruo dominus <lb/>
            debitum remisit. huc enim spectat exemplum parabolae totius. <lb/>
            nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde

<note type="footnote"> 1] Ioh. 6, 33. 2] Matth. 26, 26. Luc. 22,19. 8] Matth. 15, 26. <lb/>
            9] ibid. 7, 8. 11] cf. Luc. 2, 5. 12] ibid. 6, 34. </note>

<note type="footnote"> 5 spiritali disciplina <hi rend="italic">fort</hi>. 6 cetera <hi rend="italic">A</hi> 10 expectens <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            11 poscebat <hi rend="italic">Urs:</hi> pulsabat <hi rend="italic">AB</hi> 14 pro uenientibus <hi rend="italic">Ivrn</hi> 15 longe <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            cogitans ipsa <hi rend="italic">x</hi> 17 dei <hi rend="italic">Gel:</hi> diei <hi rend="italic">AB</hi> libertate <hi rend="italic">A</hi> 18 praecaremur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            19 illi <hi rend="italic">Rig:</hi> illis <hi rend="italic">AB,</hi> in eis <hi rend="italic">Iun</hi> 20 dimitte <hi rend="italic">susp. Oehlerus</hi> 21 exhomologesis <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. 22 patientia <hi rend="italic">B</hi> 23 quia uult <hi rend="italic">AB,</hi> qui mauult <lb/>
            <hi rend="italic">Leopoldus</hi> 24 figurata <hi rend="italic">A corr</hi>. 28 dum <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori <lb/>
            delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est <lb/>
            modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quo- \' <lb/>
            que profitemur debitoribus nostris. iam et alibi ex hac specie <lb/>
            orationis: remittite, inquit, et remittetur uobis. et cum <lb n="5"/>
            interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, immo, <lb/>
            inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, <lb/>
            quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies <lb/>
            septies ultio reputata est. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non <lb n="10"/>
            de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis <lb/>
            supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, <lb/>
            ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. ceterum absit <lb/>
            ut dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem <lb/>
            cuiusque aut deicere  <milestone n="169v" unit="altpage"/> sit <add>ge</add>Stiens. diaboli est infirmitas et  <lb n="15"/>
            malitia. nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare <lb/>
            de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret <lb/>
            exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne qui <lb/>
            pignora deo cariora haberet. ipse a diabolo temptatus praesidem <lb/>
            et artificem temptationis demonstrauit. hunc locum <lb n="20"/>
            posterioribus confirmat, orate, dicens, ne temptemini. adeo <lb/>
            temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant <lb/>
            quam orationi. ergo respondet clausula, interpretans <lb/>
            quid sit, ne nos deducas in temptationem. hoc est enim: <lb/>
            SED DEUEHE NOS A MALO. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta <lb/>
            prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones domini,

<note type="footnote">1] cf. Matth. 5, 25 sq. 5] Luc. 6, 37. 6] Matth. 18, 21 sqq. 21] <lb/>
            Luc. 22, 46. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 hac <hi rend="italic">om. Mwratorius</hi> spetie <hi rend="italic">A</hi>. 13 ceterum <hi rend="italic">A. sic fere semper</hi> <lb/>
            14 et fidem <hi rend="italic">B</hi> 15 gestiens <hi rend="italic">Rig:</hi> ... nstiens <hi rend="italic">A,</hi> consentiens <hi rend="italic">B</hi> 17 probbandae <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 18 ne qui <hi rend="italic">scripsi:</hi> neque <hi rend="italic">AB,</hi> ne quis <hi rend="italic">Mercerus,</hi> ne quae <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 19 chariora <hi rend="italic">B,</hi> carior <hi rend="italic">A</hi> habenda <hi rend="italic">Gel</hi> 21 a deo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 qui <hi rend="italic">Gel</hi> 23 causula <hi rend="italic">A</hi>. 25 euehe <hi rend="italic">Gel</hi> malos <hi rend="italic">B</hi> 26 Compendiis] <lb/>
            <hi rend="italic">incipit D</hi> INC . TERTULLIANI DIYERSARV RERV NECES- <lb/>
            SARIARVM I Posse nos super adicere. II Ne orans patrem fratri irascaris. <lb/>
            III Etiam omni animi contusione uacuum esse debere. IIII De </note> <lb/>
             
<pb n="187"/>
            parabolae, exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! <lb/>
            dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii <lb/>
            in uoluntate, commemoratio spei in regno, petitio uitae <lb/>
            in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo <lb/>
            temptationum in postulatione tutelae. quid mirum? deus solus <lb n="5"/>
            docere potuit, quomodo se uellet orari. ab ipso igitur ordinata <lb/>
            religio orationis et de spiritu ipsius iam tunc cum ex <lb/>
            ore diuino ferretur, animata suo priuilegio ascendit in caelum <lb/>
            commendans patri quae filius docuit. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quoniam tamen dominus prospector humanarum neces- 10 <lb n="10"/>
            sitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, petite, inquit, <lb/>
            et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia <lb/>
            cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, <lb/>
            accedentium ius est desideriorum superstruendi extrinsecus <lb/>
            petitiones, cum memoria tamen praeceptorum. <milestone n="170" unit="altpage"/>   <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>