Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis instruxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei uoluntatem et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! nam et edixerat\' dominus: quaerite prius regnum, et tunc uobis etiam haec adicientur. quamquam PANEM NOSTRUM QVOTIDIANUM DA NOBIS HODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia uita Christus et uitae panis. ego sum, inquit, panis uitae, et paulo supra: panis est sermo dei uiui, qui descendit 3] Prou. 21,1. 13] Apoc. 6,10. 22] Matth. 6,33. 26] Ioh. 6,35. 1 quo et Leopoldus: quod et AB, quod est Semlerus 7 per tractum Scal: pertractum B, protractum A in om. A 10 prefinitum A 11 eam uocem] eum uoto Lat protulissemus Rig: postulissemus A, postulassemus B, Lat, post tulissemus Scal 12 domini Hartelius inuidia AB, in uisu Gel, ut uidit Iohannes fort., iudicia Hartelius 15 caeleriter A 19 eliganter A 22 et edixerat Gel: et ei dixerat AJB 23 regnum dei x 26 uitae panis Semlerw: uita panis AB - de caelis, tunc quod et corpus eius in pane censetur: hoc est corpus meum. itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et indiuiduitatem a corpore eius. sed et quia carnaliter admittitur ista uox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. ita et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: numquid panem filiis pater aufert et canibus tradit? item: numquid filio panem poscenti lapidem tradit? ostendit enim, quid a patre filii expectent. sed et nocturnus ille pulsator panem poscebat. merito autem adiecit: da nobis hodie, ut qui praemiserat: nolite de crastino cogitare quid edatis. cui rei parabolam quoque accommodauit illius hominis, qui prouenientibus fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitauit, is ipsa nocte moritur. Consequens erat, ut obseruata dei liberalitate etiam clementiam eius precaremur. quid enim alimenta proderunt, si illi reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? sciebat dominus se solum sine delicto esse. docet itaque petamus DI- MITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. exomologesis est petitio ueniae, quia qui petit ueniam, delictum confitetur. sic et paenitentia demonstratur acceptabilis deo, quia uult eam quam mortem peccatoris. debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec\' euadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi seruo dominus debitum remisit. huc enim spectat exemplum parabolae totius. nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde 1] Ioh. 6, 33. 2] Matth. 26, 26. Luc. 22,19. 8] Matth. 15, 26. 9] ibid. 7, 8. 11] cf. Luc. 2, 5. 12] ibid. 6, 34. 5 spiritali disciplina fort . 6 cetera A 10 expectens A corr . 11 poscebat Urs: pulsabat AB 14 pro uenientibus Ivrn 15 longe A cogitans ipsa x 17 dei Gel: diei AB libertate A 18 praecaremur A 19 illi Rig: illis AB, in eis Iun 20 dimitte susp. Oehlerus 21 exhomologesis A corr . 22 patientia B 23 quia uult AB, qui mauult Leopoldus 24 figurata A corr . 28 dum A parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quo- \' que profitemur debitoribus nostris. iam et alibi ex hac specie orationis: remittite, inquit, et remittetur uobis. et cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, immo, inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est. Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. ceterum absit ut dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit ge Stiens. diaboli est infirmitas et malitia. nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne qui pignora deo cariora haberet. ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstrauit. hunc locum posterioribus confirmat, orate, dicens, ne temptemini. adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi. ergo respondet clausula, interpretans quid sit, ne nos deducas in temptationem. hoc est enim: SED DEUEHE NOS A MALO. Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones domini, 1] cf. Matth. 5, 25 sq. 5] Luc. 6, 37. 6] Matth. 18, 21 sqq. 21] Luc. 22, 46. 4 hac om. Mwratorius spetie A . 13 ceterum A. sic fere semper 14 et fidem B 15 gestiens Rig: ... nstiens A, consentiens B 17 probbandae A 18 ne qui scripsi: neque AB, ne quis Mercerus, ne quae Oehlerus 19 chariora B, carior A habenda Gel 21 a deo B 22 qui Gel 23 causula A . 25 euehe Gel malos B 26 Compendiis] incipit D INC . TERTULLIANI DIYERSARV RERV NECES- SARIARVM I Posse nos super adicere. II Ne orans patrem fratri irascaris. III Etiam omni animi contusione uacuum esse debere. IIII De parabolae, exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in uoluntate, commemoratio spei in regno, petitio uitae in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum in postulatione tutelae. quid mirum? deus solus docere potuit, quomodo se uellet orari. ab ipso igitur ordinata religio orationis et de spiritu ipsius iam tunc cum ex ore diuino ferretur, animata suo priuilegio ascendit in caelum commendans patri quae filius docuit. Quoniam tamen dominus prospector humanarum neces- 10 sitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, petite, inquit, et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium ius est desideriorum superstruendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum.