<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS <lb/>
             TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo <lb n="5"/>
            minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, <lb/>
            sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. ex interpretatione <lb/>
            enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum <lb/>
            et terra. quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem <lb/>
            tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in <lb n="10"/>
            terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. quid autem deus <lb/>
            uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus  <lb/>
            ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae <milestone n="168" unit="altpage"/> subministret <lb/>
            nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est <lb/>
            uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. est et illa dei <lb n="15"/>
            uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando <lb/>
            sustinendo. si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris <lb/>
            facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas <lb/>
            patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, <lb/>
            ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad <lb n="20"/>
            mortem usque. quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate. <lb/>
            item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene <lb/>
            optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid <lb/>
            pro meritis cuiusque secus inrogatur. iam hoc dicto ad sufferentiam <lb/>
            nosmetipsos praemonemus. dominus quoque cum <lb n="25"/>
            sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam <lb/>
            in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum <lb/>
            istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat <lb/>
            uoluntas. ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad <lb/>
            demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit.<lb n="30"/>
            <note type="footnote"> 17] cf. Ioh. 6, 38. 27] Luc. 22, 42. </note>

<note type="footnote"> 1 orandi <hi rend="italic">x</hi> 2 enunciatione <hi rend="italic">A</hi> 5 celis <hi rend="italic">A</hi>. 8 figura <hi rend="italic">A corr. in mg</hi>. <lb/>
            9 quanquam <hi rend="italic">A sic fere semper</hi> 17 sic <hi rend="italic">Gel</hi> pronunciauit <hi rend="italic">A</hi> 18 erant <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 sit mali <hi rend="italic">Gel</hi> 24 sequius <hi rend="italic">Scal</hi> 26 sub instantiam <hi rend="italic">Urs:</hi> substantia <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 27 transfert <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="184"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>