Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra. quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. quid autem deus uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. est et illa dei uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando sustinendo. si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate. item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. dominus quoque cum sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat uoluntas. ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit. 17] cf. Ioh. 6, 38. 27] Luc. 22, 42. 1 orandi x 2 enunciatione A 5 celis A . 8 figura A corr. in mg . 9 quanquam A sic fere semper 17 sic Gel pronunciauit A 18 erant B 23 sit mali Gel 24 sequius Scal 26 sub instantiam Urs: substantia AB 27 transfert B