<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nomen dei patris nemini proditum fuerat. etiam qui de <lb n="10"/>
            ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat. <lb/>
            nobis reuelatum est in filio.  <milestone n="167v" unit="altpage"/> i<add>am</add> quis enim filius? nouum  <lb/>
            patris nomen est. ego ueni, inquit, in nomine patris, et <lb/>
            rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen <lb/>
            tuum manifestaui hominibus. id ergo ut sanctificetur <lb n="15"/>
            postulamus. non quod deceat homines bene deo optare, quasi <lb/>
            sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. <lb/>
            plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam <lb/>
            semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. sed et <lb/>
            hoc benedictionis uice fungitur. ceterum quando non sanctum <lb n="20"/>
            et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros <lb/>
            sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non <lb/>
            cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus. proinde igitur <lb/>
            et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem <lb/>
            illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus. <lb n="25"/>
            hoc quantum ad gloriam dei. alioquin quantum ad nostram <lb/>
            petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus, <lb/>
            ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et <lb/>
            in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto

<note type="footnote"> 1] Es. 1, 2. 4] Ioh. 10, 30. 13] ibid. 5, 43. 12, 28. 14] ibid. <lb/>
            17, 6. 23] Es. 6, 3. Apoc. 4, 8. </note>

<note type="footnote"> 5 eelesia <hi rend="italic">A</hi> 11 moses <hi rend="italic">A</hi> quidem <hi rend="italic">B,</hi> quidam <hi rend="italic">A,</hi> quid, non <hi rend="italic">Itm</hi> <lb/>
            12 iam quis <hi rend="italic">scripsi:</hi> I*quis <hi rend="italic">A,</hi> iam <hi rend="italic">B</hi> nouum <hi rend="italic">Gel:</hi> non <hi rend="italic">AB</hi> non <lb/>
            patris nomen est? <hi rend="italic">Hartelius</hi> 13 no nomen <hi rend="italic">A corr</hi>. ego ueni-14 glorifica <lb/>
            nomen tuum <hi rend="italic">om. B</hi> 17 aliud <hi rend="italic">Gel</hi> 20 cęterum <hi rend="italic">A</hi> 21 cęteros <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            23 cessant <hi rend="italic">A</hi> 24 meminerimus <hi rend="italic">Gel</hi> 25 fu*turae <hi rend="italic">A</hi>. ediximus <hi rend="italic">Muratorius<lb/>
             </hi> 29 cgteris <hi rend="italic">A</hi> huius <hi rend="italic">Ivm</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. <lb/>
            ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, sanctificetur in <lb/>
            nobis, in omnibus dicimus. 
</p></div></div></body></text></TEI>