Nomen dei patris nemini proditum fuerat. etiam qui de ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat. nobis reuelatum est in filio. i am quis enim filius? nouum patris nomen est. ego ueni, inquit, in nomine patris, et rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen tuum manifestaui hominibus. id ergo ut sanctificetur postulamus. non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. sed et hoc benedictionis uice fungitur. ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus. proinde igitur et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus. hoc quantum ad gloriam dei. alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto 1] Es. 1, 2. 4] Ioh. 10, 30. 13] ibid. 5, 43. 12, 28. 14] ibid. 17, 6. 23] Es. 6, 3. Apoc. 4, 8. 5 eelesia A 11 moses A quidem B, quidam A, quid, non Itm 12 iam quis scripsi: I*quis A, iam B nouum Gel: non AB non patris nomen est? Hartelius 13 no nomen A corr . ego ueni-14 glorifica nomen tuum om. B 17 aliud Gel 20 cęterum A 21 cęteros A 23 cessant A 24 meminerimus Gel 25 fu*turae A . ediximus Muratorius 29 cgteris A huius Ivm pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.