<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negabit<lb n="5"/>
            deus, qui eam exigit? legimus et audimus et cernimus <lb/>
            quanta documenta efficaciae eius! uetus quidem oratio et ab <lb/>
            ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a <lb/>
            Christo acceperat formam. ceterum quanto amplius operatur <lb/>
            oratio Christiana! non roris angelum in mediis ignibus sistit <lb n="10"/>
            nec ora leonibus obstruit nec esurientibus rusticorum prandium <lb/>
            transfert, nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed. <lb/>
            patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute <lb/>
            ampliat gratiam, ut sciat fides, quid a domino consequatur, <lb/>
            intellegens quid pro dei nomine patiatur. sed et retro oratio <lb n="15"/>
            plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia <lb/>
            prohibebat. nunc uero oratio iustitiae omnem iram dei auertit, <lb/>
            pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. mirum si <lb/>
            aquas caelestes extorquere nouit, quae potuit et ignes impetrare? <lb/>
            sola est oratio quae deum uincit; sed Christus eam <lb n="20"/>
            nihil mali uoluit operari. omnem illi uirtutem de bono contulit. <lb/>
            itaque nihil nouit, nisi defunctorum animas de ipso <lb/>
            mortis itinere reuocare, debiles reformare, aegros remediare, <lb/>
            daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula innocentium <lb/>
            soluere. eadem diluit delicta, temptationes repellit, <lb n="25"/>
            persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos <lb/>
            oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, <lb/>
            alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes suspendit, <lb/>
            stantes continet. oratio murus est fidei, arma et tela

<note type="footnote"> .1 agapen <hi rend="italic">scripsi:</hi> agape <hi rend="italic">D</hi> 2 pompa <hi rend="italic">D</hi> 5 DE VI ET AFFECTU <lb/>
            <hi rend="italic">(repone</hi> EFFECTU\' <hi rend="italic">Oehlerus)</hi> ORATIONIS <hi rend="italic">D</hi> negabit <hi rend="italic">x:</hi> negauit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            6 cernimus <hi rend="italic">x:</hi> credimus <hi rend="italic">D</hi> 9 operatur <hi rend="italic">x:</hi> oratur <hi rend="italic">D,</hi> oratio <hi rend="italic">x (ibidem <lb/>
            p. 218)</hi> 10 angelum duntaxat <hi rend="italic">Muratorius</hi> 11 leonibus (b <hi rend="italic">ex</hi> s) <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            12 nec ullum <hi rend="italic">x</hi> deligata <hi rend="italic">D</hi> 13 uirtute* <hi rend="italic">D</hi> 14 gratiam <hi rend="italic">del. x</hi> <lb/>
            do <hi rend="italic">D</hi> 18 excubat <hi rend="italic">D</hi> et mirum <hi rend="italic">x</hi> 20 Christianus ea <hi rend="italic">alii apud Oehlerum<lb/>
             </hi> 21 uoluit <hi rend="italic">x:</hi> nouit <hi rend="italic">D</hi> 23 reuocare <hi rend="italic">x:</hi> uocare <hi rend="italic">D</hi> 24 demoniacos <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> innocentum <hi rend="italic">D corr</hi>. 25 temptationis <hi rend="italic">D corr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="200"/>
            nostra aduersus hostem, qui nos undique obseruat. itaque <lb/>
            numquam inermes incedamus. die stationis, nocte uigiliae <lb/>
            meminerimus. sub armis orationis signum nostri imperatoris <lb/>
            custodiamus, tubam angeli expectemus orantes. orant etiam <lb/>
            angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et <lb n="5"/>
            genua declinant et egredientes de stabulis ac speluncis ad <lb/>
            caelum non otioso ore suspiciunt uibrantes spiritum suo more. <lb/>
            sed et aues mane exurgentes eriguntur ad caelum et alarum <lb/>
            crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod oratio <lb/>
            uideatur. quid ergo amplius de officio orationis? etiam ipse <lb n="10"/>
            dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum.

<note rend="script" type="footnote"> 1 hostem <hi rend="italic">x:</hi> hominem <hi rend="italic">D</hi> 2 nunquam <hi rend="italic">D</hi> incidamus <hi rend="italic">D</hi> 7 otioso <lb/>
            <hi rend="italic">Mwratorius:</hi> otiosi <hi rend="italic">D</hi> suspiciunt <hi rend="italic">Muratorius:</hi> suscipiunt <hi rend="italic">D</hi> spiritum <lb/>
            suo more <hi rend="italic">x:</hi> spu suo mouere <hi rend="italic">D</hi> 8 mane <hi rend="italic">scripsi:</hi> nunc D, nido <hi rend="italic">x,</hi> cum <lb/>
            <hi rend="italic">alius uir doctus (idem</hi> et <hi rend="italic">ante dicunt del.),</hi> hinc <hi rend="italic">alius uir doctus</hi> 9 extendunt <lb/>
            <hi rend="italic">Mwratorius</hi>. </note> 
<pb n="201"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>