Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negabit deus, qui eam exigit? legimus et audimus et cernimus quanta documenta efficaciae eius! uetus quidem oratio et ab ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a Christo acceperat formam. ceterum quanto amplius operatur oratio Christiana! non roris angelum in mediis ignibus sistit nec ora leonibus obstruit nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed. patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute ampliat gratiam, ut sciat fides, quid a domino consequatur, intellegens quid pro dei nomine patiatur. sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. nunc uero oratio iustitiae omnem iram dei auertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. mirum si aquas caelestes extorquere nouit, quae potuit et ignes impetrare? sola est oratio quae deum uincit; sed Christus eam nihil mali uoluit operari. omnem illi uirtutem de bono contulit. itaque nihil nouit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere reuocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula innocentium soluere. eadem diluit delicta, temptationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. oratio murus est fidei, arma et tela .1 agapen scripsi: agape D 2 pompa D 5 DE VI ET AFFECTU (repone EFFECTU\' Oehlerus) ORATIONIS D negabit x: negauit D 6 cernimus x: credimus D 9 operatur x: oratur D, oratio x (ibidem p. 218) 10 angelum duntaxat Muratorius 11 leonibus (b ex s) D 12 nec ullum x deligata D 13 uirtute* D 14 gratiam del. x do D 18 excubat D et mirum x 20 Christianus ea alii apud Oehlerum 21 uoluit x: nouit D 23 reuocare x: uocare D 24 demoniacos D innocentum D corr . 25 temptationis D corr . nostra aduersus hostem, qui nos undique obseruat. itaque numquam inermes incedamus. die stationis, nocte uigiliae meminerimus. sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli expectemus orantes. orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et genua declinant et egredientes de stabulis ac speluncis ad caelum non otioso ore suspiciunt uibrantes spiritum suo more. sed et aues mane exurgentes eriguntur ad caelum et alarum crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod oratio uideatur. quid ergo amplius de officio orationis? etiam ipse dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum. 1 hostem x: hominem D 2 nunquam D incidamus D 7 otioso Mwratorius: otiosi D suspiciunt Muratorius: suscipiunt D spiritum suo more x: spu suo mouere D 8 mane scripsi: nunc D, nido x, cum alius uir doctus (idem et ante dicunt del.), hinc alius uir doctus 9 extendunt Mwratorius .