<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia <lb/>
            deleuit. quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum <lb n="20"/>
            uestrorum? plenus sum holocaustomatum arietum et <lb/>
            adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum <lb/>
            nolo. quis enim requisiuit ista de manibus uestris? . <lb/>
            quae ergo quaesierit deus euangelium docet. ueniet hora, <lb/>
            inquit, cum ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu <lb n="25"/>
            et ueritate. deus enim spiritus est, et adoratores <lb/>
            itaque tales requirit. nos sumus ueri adoratores et ueri sacerdotes, <lb/>
            qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam <lb/>
            dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam <lb/>
            sibi prospexit. hanc de toto corde deuotam, fide pastam,

<note type="footnote">12] Luc. 10, 5. 20] Es. 1, 11, 24] Ioh. 4, 23. 26] 2 Cor. 3*17. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 quia] et <hi rend="italic">Mwratorius</hi> 7 DE FRM DIGRESSV <hi rend="italic">D</hi> 10 exceptus <hi rend="italic">x:</hi> <lb/>
            exeptis <hi rend="italic">D,</hi> exemtis <hi rend="italic">Mwratorius</hi> 12 domu <hi rend="italic">D</hi> . 14 DE SUBIUNGENDO <lb/>
            PSALMO <hi rend="italic">D</hi> 17 proponendo <hi rend="italic">Muratorius</hi> 18 opimam <hi rend="italic">x:</hi> optimam <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            19 DE HOSTIA SPIRITALI QVIA <hi rend="italic">Crepone</hi> QVAE* <hi rend="italic">Oehlerus)</hi> ORATIO <lb/>
            SIT <hi rend="italic">D</hi> 22 adipe <hi rend="italic">ex</hi> adipe <hi rend="italic">D</hi> 24 eu*angelium <hi rend="italic">D</hi> 30 sastam <hi rend="italic">D corr</hi>. </note> 
<pb n="199"/>

            ueritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agapen <lb/>
            coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et <lb/>
            hymnos deducere ad dei altare debemus omnia nobis a deo <lb/>
            impetraturam. 
</p></div></div></body></text></TEI>