<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione <lb/>
            dimiseris (uidisti, inquit, fratrem, uidisti dominum tuum), <lb/>
            maxime aduenam, ne angelus forte sit. sed nec ipse a fratribus <lb/>
            exceptus priora fecerit refrigeria terrena caelestibus. <lb n="10"/>
            statim enim iudicabitur fides tua. aut quomodo secundum <lb/>
            praeceptum pax huic domui dices, nisi et eis qui in domo <lb/>
            sunt pacem mutuam reddas? 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>Diligentiores in orando subiungere in orationibus Alleluia <lb/>
            solent et hoc genus psalmos quorum clausulis respondeant <lb n="15"/>
            qui simul sunt. et est optimum utique institutum omne <lb/>
            quod praeponendo et honorando deo conpetit saturatam orationem <lb/>
            uelut opimam hostiam admouere. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia <lb/>
            deleuit. quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum <lb n="20"/>
            uestrorum? plenus sum holocaustomatum arietum et <lb/>
            adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum <lb/>
            nolo. quis enim requisiuit ista de manibus uestris? . <lb/>
            quae ergo quaesierit deus euangelium docet. ueniet hora, <lb/>
            inquit, cum ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu <lb n="25"/>
            et ueritate. deus enim spiritus est, et adoratores <lb/>
            itaque tales requirit. nos sumus ueri adoratores et ueri sacerdotes, <lb/>
            qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam <lb/>
            dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam <lb/>
            sibi prospexit. hanc de toto corde deuotam, fide pastam,

<note type="footnote">12] Luc. 10, 5. 20] Es. 1, 11, 24] Ioh. 4, 23. 26] 2 Cor. 3*17. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 quia] et <hi rend="italic">Mwratorius</hi> 7 DE FRM DIGRESSV <hi rend="italic">D</hi> 10 exceptus <hi rend="italic">x:</hi> <lb/>
            exeptis <hi rend="italic">D,</hi> exemtis <hi rend="italic">Mwratorius</hi> 12 domu <hi rend="italic">D</hi> . 14 DE SUBIUNGENDO <lb/>
            PSALMO <hi rend="italic">D</hi> 17 proponendo <hi rend="italic">Muratorius</hi> 18 opimam <hi rend="italic">x:</hi> optimam <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            19 DE HOSTIA SPIRITALI QVIA <hi rend="italic">Crepone</hi> QVAE* <hi rend="italic">Oehlerus)</hi> ORATIO <lb/>
            SIT <hi rend="italic">D</hi> 22 adipe <hi rend="italic">ex</hi> adipe <hi rend="italic">D</hi> 24 eu*angelium <hi rend="italic">D</hi> 30 sastam <hi rend="italic">D corr</hi>. </note> 
<pb n="199"/>

            ueritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agapen <lb/>
            coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et <lb/>
            hymnos deducere ad dei altare debemus omnia nobis a deo <lb/>
            impetraturam. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negabit<lb n="5"/>
            deus, qui eam exigit? legimus et audimus et cernimus <lb/>
            quanta documenta efficaciae eius! uetus quidem oratio et ab <lb/>
            ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a <lb/>
            Christo acceperat formam. ceterum quanto amplius operatur <lb/>
            oratio Christiana! non roris angelum in mediis ignibus sistit <lb n="10"/>
            nec ora leonibus obstruit nec esurientibus rusticorum prandium <lb/>
            transfert, nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed. <lb/>
            patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute <lb/>
            ampliat gratiam, ut sciat fides, quid a domino consequatur, <lb/>
            intellegens quid pro dei nomine patiatur. sed et retro oratio <lb n="15"/>
            plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia <lb/>
            prohibebat. nunc uero oratio iustitiae omnem iram dei auertit, <lb/>
            pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. mirum si <lb/>
            aquas caelestes extorquere nouit, quae potuit et ignes impetrare? <lb/>
            sola est oratio quae deum uincit; sed Christus eam <lb n="20"/>
            nihil mali uoluit operari. omnem illi uirtutem de bono contulit. <lb/>
            itaque nihil nouit, nisi defunctorum animas de ipso <lb/>
            mortis itinere reuocare, debiles reformare, aegros remediare, <lb/>
            daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula innocentium <lb/>
            soluere. eadem diluit delicta, temptationes repellit, <lb n="25"/>
            persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos <lb/>
            oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, <lb/>
            alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes suspendit, <lb/>
            stantes continet. oratio murus est fidei, arma et tela

<note type="footnote"> .1 agapen <hi rend="italic">scripsi:</hi> agape <hi rend="italic">D</hi> 2 pompa <hi rend="italic">D</hi> 5 DE VI ET AFFECTU <lb/>
            <hi rend="italic">(repone</hi> EFFECTU\' <hi rend="italic">Oehlerus)</hi> ORATIONIS <hi rend="italic">D</hi> negabit <hi rend="italic">x:</hi> negauit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            6 cernimus <hi rend="italic">x:</hi> credimus <hi rend="italic">D</hi> 9 operatur <hi rend="italic">x:</hi> oratur <hi rend="italic">D,</hi> oratio <hi rend="italic">x (ibidem <lb/>
            p. 218)</hi> 10 angelum duntaxat <hi rend="italic">Muratorius</hi> 11 leonibus (b <hi rend="italic">ex</hi> s) <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            12 nec ullum <hi rend="italic">x</hi> deligata <hi rend="italic">D</hi> 13 uirtute* <hi rend="italic">D</hi> 14 gratiam <hi rend="italic">del. x</hi> <lb/>
            do <hi rend="italic">D</hi> 18 excubat <hi rend="italic">D</hi> et mirum <hi rend="italic">x</hi> 20 Christianus ea <hi rend="italic">alii apud Oehlerum<lb/>
             </hi> 21 uoluit <hi rend="italic">x:</hi> nouit <hi rend="italic">D</hi> 23 reuocare <hi rend="italic">x:</hi> uocare <hi rend="italic">D</hi> 24 demoniacos <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> innocentum <hi rend="italic">D corr</hi>. 25 temptationis <hi rend="italic">D corr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="200"/>
            nostra aduersus hostem, qui nos undique obseruat. itaque <lb/>
            numquam inermes incedamus. die stationis, nocte uigiliae <lb/>
            meminerimus. sub armis orationis signum nostri imperatoris <lb/>
            custodiamus, tubam angeli expectemus orantes. orant etiam <lb/>
            angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et <lb n="5"/>
            genua declinant et egredientes de stabulis ac speluncis ad <lb/>
            caelum non otioso ore suspiciunt uibrantes spiritum suo more. <lb/>
            sed et aues mane exurgentes eriguntur ad caelum et alarum <lb/>
            crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod oratio <lb/>
            uideatur. quid ergo amplius de officio orationis? etiam ipse <lb n="10"/>
            dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum.

<note rend="script" type="footnote"> 1 hostem <hi rend="italic">x:</hi> hominem <hi rend="italic">D</hi> 2 nunquam <hi rend="italic">D</hi> incidamus <hi rend="italic">D</hi> 7 otioso <lb/>
            <hi rend="italic">Mwratorius:</hi> otiosi <hi rend="italic">D</hi> suspiciunt <hi rend="italic">Muratorius:</hi> suscipiunt <hi rend="italic">D</hi> spiritum <lb/>
            suo more <hi rend="italic">x:</hi> spu suo mouere <hi rend="italic">D</hi> 8 mane <hi rend="italic">scripsi:</hi> nunc D, nido <hi rend="italic">x,</hi> cum <lb/>
            <hi rend="italic">alius uir doctus (idem</hi> et <hi rend="italic">ante dicunt del.),</hi> hinc <hi rend="italic">alius uir doctus</hi> 9 extendunt <lb/>
            <hi rend="italic">Mwratorius</hi>. </note> 
<pb n="201"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>