<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio <lb/>
            etiam horarum quarundam, istarum dico communium quae <lb n="15"/>
            diei interspatia signant, tertia, sexta, nona; quas sollemniores <lb/>
            in scripturis inuenire est. primus spiritus sanctus congregatis <lb/>
            discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die uisionem <lb/>
            communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora <lb/>
            orandi gratia ascenderat in superiora. idem cum Iohanne ad <lb n="20"/>
            nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformauit. <lb/>
            quae etsi simpliciter se habent sine ullius obseruationis praecepto, <lb/>
            bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, <lb/>
            quae et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale <lb/>
            munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque<lb n="25"/>
            legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina, ne <lb/>
            minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris et Filii

<note type="footnote">9] 1 Tim. 2, 8. 25] cf. Dan. 6, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 sollemnitate dispungitur <hi rend="italic">Routhius:</hi> sollemnitatem dispungimur <hi rend="italic">D,</hi> <lb/>
            sollemnitas est, dispungimus <hi rend="italic">Mwratorius,</hi> sollemnitate dispungimur <hi rend="italic">x,</hi> <lb/>
            sollemnitate dispungimus <hi rend="italic">Oehlerus</hi> ! 2 salutem <hi rend="italic">D corr</hi>. 8 DE LOCO <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            9 oportunitas <hi rend="italic">D</hi> 10 importaret. Non <hi rend="italic">Mwratorius</hi> 12 aut a Paulo <hi rend="italic">Muratorius: <lb/>
            </hi> apud Paulum <hi rend="italic">D</hi> 14 DE TEMPORE <hi rend="italic">D</hi> erit**** <hi rend="italic">D</hi> extrinsecus** <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 15 orarum <hi rend="italic">D</hi> 16 interspacia <hi rend="italic">D</hi> sollempniores <hi rend="italic">D</hi> 19 communicatis <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 21 paraliticum <hi rend="italic">D</hi> 22 quae etsi <hi rend="italic">x:</hi> suae. etsi <hi rend="italic">D</hi> habeant <lb/>
            <hi rend="italic">Muratorius</hi> sine <hi rend="italic">Mwratorius:</hi> si <hi rend="italic">D</hi> 23 sit <hi rend="italic">Muratorius.:</hi> si <hi rend="italic">D</hi> 24 quae <lb/>
            <hi rend="italic">RovtAitUl:</hi> qua <hi rend="italic">D</hi> 25 daniheli <hi rend="italic">D</hi> 26 israhelis <hi rend="italic">D</hi> 27 trium <hi rend="italic">om. Muratorim</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="198"/>
            et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae <lb/>
            sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. sed <lb/>
            et cibum non prius sumere et lauacrum non prius adire quam <lb/>
            interposita oratione fideles decet. priora enim habenda sunt <lb/>
            spiritus refrigeria et pabula quam carnis, quia priora caelestia <lb n="5"/>
            quam terrena. 
</p></div></div></body></text></TEI>