Sed quod promisce obseruatur per ecclesias quasi incertum, id retractandum est, uelarine debeant uirgines, an non. qui enim uirginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti 19] cf. 1 Petr. 3, 3. 20] cf. 1 Tim. 2, 9. 1 foris Gel: iuris ABD satisfacia D 2 ieiuniis D 3 occultando D, oscultando A, osculando B 5 DE STATIONIBVS BD, DE TESTIONIB; (TESTATIONIB corr. m. rec.) A et de D, de B, de ex dae A, et Urs nos D 6 stationi A corr . 8 sollempnior D 9 et ex etiam D 10 utrunque BD 11 exsecutio BD 12 accepit D, accipit AB sine B 14 administrauit D disciplinam.] hic deficit B; in ipso codice lacunae nullum indicium fuisse uidetur; sequitur enim LIBRI TERTVLLIANI DE ORA-Itione finis. 15 DE HABITV FEMINARVM AD babitu* A duntaxat D faeminarum A 16 efficit A 20 ore Rig: more AD quo Paulus om. A 21 criminum D lenoniam Leopoldus morositatem D 23 DE VIRGINTBVS AD praemisce fpraemisce A) AD quasi D, quas A; reliqua in A non conparent; sequuntur enim disposita utensilitas et cetera (de cultu feminamm 1, 5) uidentur, quod apostolus non uirgines nominatim, sed mulieres designauerit uelandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres. nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. potuit enim, inquiunt, aut et uirgines nominare specialiter aut compendio generaliter feminas. Qui ita concedunt, recogitare debent de statu uocabuli ipsius. quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum? iam inueniunt sexus esse nomen, non gradum sexus; siquidem Euam nondum uirum expertam deus mulierem et feminam cognominauit, feminam, qua sexus generaliter, mulierem, qua gradus sexus specialiter. ita quoniam tunc innupta adhuc Eua mulieris uocabulo fuit, commune id uocabulum et uirgini factum est. nec mirum, si apostolus eodem utique spiritu actus, quo cum omnis scriptura diuina, tum et illa Genesis digesta est, . eadem uoce usus est mulierem ponendo, quae exemplo Euae innuptae et uirgini competat. cetera denique consonant. nam et hoc ipso, quod uirgines non nominauit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter mulierem et uirginem, quam omnino non nominat. qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat (distinguit autem utramque speciem suis uocabulis designans), ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam uult differentiam intellegi. quid? quod Graeco sermone, quo litteras apostolus fecit, usui 1] cf. 1 Cor. 9, 5. 11] ef. Gen. 2, 23. 2 ut] cum Hartelius 4 diffinisset D at x: aut D 8 RESPON- SIO D contendunt x 9 post ipsius punctum, post commentariorum interrogationis signum posui qd D 10 iam (aut eam) x: nam D grafr D 11 gua D experta D 13 qua D ita quoniam Oehlerus: itaq. iam D cum innupta x 16 diuina tum x: diuinitatu D 18 euae D 19 consonant x: n sonant D 22 mulierem et add. x 23 quam omnino x: omnino D, cum omnino Oehlerus 24. 26 utranque D 26 non del. Hartelius intelligi D sic semper 27 greco D , XX. Tert. 1. 13 est mulieres uocare quam feminas, id est γυναῖκας quam θηλεiας . igitur si pro sexus nomine uocabulum istud frequentatur, quod est in interpretatione pro eo quod est femina, sexum nominauit, dicens γυναῖκα . in sexu autem et uirgo contingitur. sed et manifesta pronuntiatio est: omnis, inquit, mulier adorans et prophetans intecto capite dedecorat caput suum. quid est omnis mulier, nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis condicionis? nihil mulieris excipit dicendo omnis, sicut nec uiri nec uelandi; perinde enim omnis uir inquit. sicut ergo in masculino sexu sub uiri nomine etiam inuestis uelari uetatur, ita et in feminino sub nomine mulieris etiam uirgo uelari iubetur. aequaliter in utroque sexu minor aetas maioris sequatur disciplinam, aut uelentur et uirgines masculi, si non uelantur et uirgines feminae, quia nec isti nominatim tenentur; aliud sit uir et inuestis, si aliud est mulier et uirgo. nempe propter angelos ait uelari oportere, quod angeli propter filias hominum desciuerunt a deo. quis ergo contendat solas mulieres, id est nuptas iam et uirginitate defunctas, concupiscentiae esse, nisi si non licet et uirgines specie praestare et amatores inuenire? immo uideamus, ne uirgines solas concupierint, cum dicat scriptura filias hominum, quia potuit uxores hominum nominasse uel feminas indifferenter. etiam quod ait: et acceperunt sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores quae uacant scilicet. de non uacantibus autem aliter enuntiasset. itaque uacant tam uiduitate quam et uirginitate. adeo sexum nominando generaliter filias, et species in genere commiscuit. item cum dicit 5] 1 Cor. 9, 4. 5. 23] Gen. 6, 2. >1 tam feminas Muratorius tunaikac D uerba id est YVVOttXOtç transponenda uidentwr post mulieres eHaeiac D 3 in addidi 4 TriraiKa D continetur x 6 dedecorat D 8 ordinas D corr . conditionis D 9 uiri Mwratorius: uir D perinde scripsi: proinde D 10 seiu in ras. D 11 uelari uetatur Muratorius: uelare uertatur D 15 et add. Muratorius 18 uirginitate Oehlerus: uirginitate D, uirginitati Muratorius 19 concupisci x esse addidi 20 uideamus Oehlerus: uidemus D ne] quod non Mwratorius 24 uacat D corr . 25 utique x 27 filias del. x et] id est fort . filias, [et] species Harnackius naturam ipsam docere uelandum feminis esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit, nonne idem tegumentum et idem honor capitis uirginibus quoque adscriptus est? si mulieri turpe est radi, et uirgini perinde. in quibus ergo una condicio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas uirgines, quas pueritia defendit; a primo enim femina nominata est. sic denique et Israel obseruat. sed si non obseruaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sibi adiectionem. uirginibus quoque iniciens uelamentum excusetur. nunc aetas, quae sexum suum ignorat, simplicitatis priuilegium teneat. nam et Eua et Adam, ubi eis contigit sapere, texerunt statim quod agnouerant. certe in quibus iam pueritia mutauit, sicut naturae, ita et disciplinae debet aetas esse munifica. nam et membris et officiis mulieribus resignantur. nulla uirgo est ex quo potest nubere, quoniam aetas iam in ea nupsit suo uiro, id est tempori. sed aliqua se deo uouit. tamen et crinem exinde transfigurat et omnem habitum ad mulieris conuertit. totum ergo asseueret et totum uirginis praestet: quod propter deum abscondit, plene obumbret. interest nostra, quod dei gratia exerceatur, solius dei conscientiae commendare, ne, quod a deo speramus, ab homine compensemus. quid denudas ante deum quod ante homines tegis? uerecundior eris in publico quam in ecclesia? si dei gratia est, et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis? quid alias ostentatione tui iudicas? an alias gloria tua ad bonum inuitas? atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. facile 21] cf. 1 Cor. 11, 14. 24] 1 Cor. 4, 7. 1 feminas nelandas Muratorius 3 ascriptus D 4 perinde Muratorius: proinde D 11 eua D 12 texuerunt Muratorius 13 iam om. Mwratorius 17 tamen] iam Muratorius 18 mulieres D corr . 19 prestet D 20 plane Muratorius exerceatur scripsi: exerceat D, exercea- mus x 23 §clesia D 25 no D corr . ostentatione Muratorius: osteutione D, ostensione Oehlerus 27 amittere Muratorius: admittere D eadem Mwratorius: eide D pericula Mwratorius: periculis D 13* eluditur quod affectione gloriae assumitur. uelare uirgo, si uirgo es; debes enim erubescere. si uirgo es, plures oculos pati noli. nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. bene mentiris nuptam, si caput ueles. immo mentiri non uideris; nupsisti enim Christo. illi carnem tuam tradidisti, age pro mariti tui disciplina. si nuptas alienas uelari iubet, suas utique multo magis. sed non puta institutionem uniuscuiusque antecessoris commouendam. multi alienae consuetudini prudentiam suam et constantiam eius addicunt. ne compellantur uelari, certe uoluntarias prohiberi non oportet; quae se etiam uirgines negare non possunt, concedo abuti in fama sua conscientiae apud deum securitate. de illis tamen, quae sponsis dicantur, constanter super meum modulum pronuntiare contestarique possum uelandas ex ea die esse qua ad primum uiri corpus osculo et dextera expauerint. omnia enim in his praenupserunt, et aetas per maturitatem, et caro per aetatem, et spiritus per conscientiam, et pudor per osculi experimentum, et spes per expectationem, et mens per uoluntatem. satisque nobis exemplo Rebecca est, quae sponso demonstrato tantum notitiae eius nubendo uelata est. De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus. quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit, dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. nos uero, sicut accepimus, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu et officio cauere debemus differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus. tantundem et spatio Pentecostes, quae eadem exultationis 1 eluditur scripsi: eligitur D, eliditur Bouthius 4 caput *** (tuff eras. ?) D 7 puta uel putat ex putet D institutionem Aug. Neander: institutione D 8 uniuscuiusque Muratorius: unusquisque D 11 concedo scripsi: contenti D, contentae Mwratorius, contendo Hamackius in del. Oehlerus 12 suae Muratorius 19 demonstrato Muratorius: demonstratum D 20 notitiae scripsi: notitia D 21 DE GENU PO- NENDO D 23 gentibus D corr . eclesias D 24 dic D, dicat Muratorius 26 dominico Muratorius 27 officio x: officia D 29 quo x, quod Oehlerus sollemnitate dispungitur. ceterum omni die quis dubitet prosternere se deo uel prima saltem oratione qua lucem ingredimur? ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est. non enim oramus tantum, sed et deprecamur et satisfacimus deo domino nostro. de temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare. Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico? omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit. neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant deo, aut a Paulo, qui in naui coram omnibus eucharistiam fecit. De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio etiam horarum quarundam, istarum dico communium quae diei interspatia signant, tertia, sexta, nona; quas sollemniores in scripturis inuenire est. primus spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die uisionem communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in superiora. idem cum Iohanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformauit. quae etsi simpliciter se habent sine ullius obseruationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, quae et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina, ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris et Filii 9] 1 Tim. 2, 8. 25] cf. Dan. 6, 10. 1 sollemnitate dispungitur Routhius: sollemnitatem dispungimur D, sollemnitas est, dispungimus Mwratorius, sollemnitate dispungimur x, sollemnitate dispungimus Oehlerus ! 2 salutem D corr . 8 DE LOCO D 9 oportunitas D 10 importaret. Non Mwratorius 12 aut a Paulo Muratorius: apud Paulum D 14 DE TEMPORE D erit**** D extrinsecus** D 15 orarum D 16 interspacia D sollempniores D 19 communicatis D 21 paraliticum D 22 quae etsi x: suae. etsi D habeant Muratorius sine Mwratorius: si D 23 sit Muratorius.: si D 24 quae RovtAitUl: qua D 25 daniheli D 26 israhelis D 27 trium om. Muratorim et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. sed et cibum non prius sumere et lauacrum non prius adire quam interposita oratione fideles decet. priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula quam carnis, quia priora caelestia quam terrena.