Incipit a testimonio dei et merito fidei, cum dicimus, PATER QVI IN CAELIS ES. nam et deum oramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. scriptum est: qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, ut filii dei uocentur. quamquam frequentissime dominus patrem nobis pronuntiauit deum, immo et praecepit, ne quem in terris patrem uocemus, nisi quem habemus in caelis. itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. felices, qui patrem agnoscunt. hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum 1] Ioh. 3, 31. 23] ibid. 1, 12. 25] cf. Matth. 23, 9. 4 sofiam A sic fere semper 5 precepto A 7 abditis Gel modestum B [et modestum fidei] B 9 sequens Iun: sequente AB 10 praecepto; quod etsi proinde Urs perinde scripsi: proinde AB pertinet Iim fidem hominis x 11 dm A 12 simus Rig attamen Urs 14 interpretatimonis A corr . 16 uel uenerationem AB; uel del. Gel 21 pater noster Urs 23 crediderint B, credider (— crediderunt) A 24 quanquam A 25 pronunciauit A 28 israeli B sic semper, israheli sic fere semper A exprobatur A ac terram spiritus contestatur, filios, dicens, genui, et illi me non agnouerunt. dicendo autem patrem deum quoque cognominamus. appellatio ista et pietatis et potestatis est. item in patre filius inuocatur. ego enim, inquit, et pater unum sumus. ne mater quidem ecclesia praeteritur. siquidem in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et patris et filii nomen. uno igitur genere aut uocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris - denotamus.