<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quod adsignata oratione assidendi mos est quibusdam, <lb/>
            non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. quid <lb/>
            enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere \'pastor\' inscribitur, <lb n="5"/>
            transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud <lb/>
            quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? utique <lb/>
            non. simpliciter enim et nunc positum est, cum adorassem <lb/>
            et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, <lb/>
            non ad instar disciplinae. alioquin nusquam erit adorandum, <lb n="10"/>
            nisi ubi fuerit lectus. immo contra scripturam <lb/>
            fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. porro cum <lb/>
            perinde faciant nationes adoratis sigillaribus suis residendo, <lb/>
            uel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola <lb/>
            celebratur. eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis <lb n="15"/>
            nationibus, si quid saperent, intellegendum. si quidem inreuerens <lb/>
            est assidere sub conspectu contraque conspectum eius <lb/>
            quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub <lb/>
            conspectu dei uiui angelo adhuc orationis adstante factum istud <lb/>
            inreligiosissimum est? nisi exprobramus deo, quod nos oratio <lb n="20"/>
            fatigauerit. 
</p></div></div></body></text></TEI>