<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quod adsignata oratione assidendi mos est quibusdam, <lb/>
            non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. quid <lb/>
            enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere \'pastor\' inscribitur, <lb n="5"/>
            transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud <lb/>
            quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? utique <lb/>
            non. simpliciter enim et nunc positum est, cum adorassem <lb/>
            et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, <lb/>
            non ad instar disciplinae. alioquin nusquam erit adorandum, <lb n="10"/>
            nisi ubi fuerit lectus. immo contra scripturam <lb/>
            fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. porro cum <lb/>
            perinde faciant nationes adoratis sigillaribus suis residendo, <lb/>
            uel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola <lb/>
            celebratur. eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis <lb n="15"/>
            nationibus, si quid saperent, intellegendum. si quidem inreuerens <lb/>
            est assidere sub conspectu contraque conspectum eius <lb/>
            quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub <lb/>
            conspectu dei uiui angelo adhuc orationis adstante factum istud <lb/>
            inreligiosissimum est? nisi exprobramus deo, quod nos oratio <lb n="20"/>
            fatigauerit. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Atquin cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus <lb/>
            deo preces nostras ne ipsis quidem manibus sublimius <lb/>
            elatis, sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem <lb/>
            in audaciam erecto. nam et ille publicanus, qui non tantum <lb n="25"/>
            prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior <lb/>
            Pharisaeo <milestone n="170bisv" unit="altpage"/> procacissimo discessit. sonos etiam uocis

<note type="footnote">8] Herm. past. Yis. 5, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 penulatos <hi rend="italic">AD</hi> babylonis <hi rend="italic">D</hi> 2 sarabaris <hi rend="italic">Gel:</hi> sabaris <hi rend="italic">ABD</hi> <lb/>
            tiariis <hi rend="italic">D,</hi> tyaris <hi rend="italic">AB</hi> 3 DE ASSIDENDO POST ORATIONEM <hi rend="italic">ABD</hi> <lb/>
            assignata <hi rend="italic">D</hi> 4 perspici orationem <hi rend="italic">BD</hi> quam pueri uolunt. quid <lb/>
            enim <hi rend="italic">om. AB</hi> 9 sedissem <hi rend="italic">D</hi> 10 nos <hi rend="italic">D</hi> 13 proinde <hi rend="italic">D uel</hi> adoratis <lb/>
            <hi rend="italic">ABD;</hi> uel <hi rend="italic">del. Gel</hi> 14 deprehendi <hi rend="italic">D</hi> 16 saperet <hi rend="italic">D</hi> 18 cum <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            quam <hi rend="italic">A, om. D</hi> 19 orationi <hi rend="italic">Iun</hi> astante <hi rend="italic">D</hi> 22 DE MANIBVS <lb/>
            ELATIS <hi rend="italic">ABD</hi> commendabimus <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> commendauimus <hi rend="italic">AD,</hi> commendamus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 23 preces <hi rend="italic">A sic semper</hi> 24 <hi rend="italic">prius</hi> elatis <hi rend="italic">deleri uult <lb/>
             Iun</hi> elatis. DE VVLTV ne uultu <hi rend="italic">ABD</hi> 25 recto <hi rend="italic">D</hi> et <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            26 humilis <hi rend="italic">D</hi> 27 discessit. DE SONO VOCIS <hi rend="italic">ABD</hi> sono <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="191"/>
            subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro <lb/>
            sono audiamur? deus autem non uocis, sed cordis auditor <lb/>
            est, sicut conspector. daemonium oraculi Pythii, et mutum, <lb/>
            inquit, intellego et non loquentem exaudio. dei aures <lb/>
            sonum expectant? quomodo ergo oratio Ionae de imo uentre <lb n="5"/>
            ceti per tantae bestiae uiscera ab ipsis abyssis per tantam <lb/>
            aequoris molem ad caelum potuit euadere? quid amplius referent <lb/>
            isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? <lb/>
            immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam si <lb/>
            in publico orent? •<lb n="10"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Alia iam consuetudo inualuit. ieiunantes habita oratione <lb/>
            <milestone unit="docbreak"/> <lb/>
            cum fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum ; <lb/>
            orationis. quando autem magis conferenda cum fratribus pax <lb/>
            est, nisi cum operantis oratio commendabilior ascendit, ut ipsi <lb/>
            de nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace <lb n="15"/>
            fratri transigendo? quae oratio cum diuortio sancti osculi integra? <lb/>
            quem domino officium facientem impedit pax? quale <milestone unit="docbreak"/> <lb/>
            sacrificium est a quo sine pace disceditur? quaecumque oratio. <lb/>
            sit, non erit potior praecepti obseruatione, quo iubemur ieiunia <lb/>
            nostra celare. iam\' enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes.<lb n="20"/>
            sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus <lb/>
            sis, potes domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum <lb/>
            non datur, differre pacem. ubicumque autem alibi operationem <lb/>
            tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et

<note type="footnote"> 3] Herod. I 47. </note>

<note type="footnote"> 1 esse <hi rend="italic">om. AD</hi> 2 audimur <hi rend="italic">D</hi> 3 phythii <hi rend="italic">A</hi> 4 dš <hi rend="italic">D</hi> 5 imo <lb/>
            <hi rend="italic">om. AB</hi> 6 coeti <hi rend="italic">D</hi> abys. <hi rend="italic">sic A</hi> 7 refer <hi rend="italic">D</hi> 10 <hi rend="italic">in mg. m. s. XII-<lb/>
             XIII</hi> ueraciter namque orare est. amaros in copunctione gemitus et incomposita <lb/>
            uerba resonare Nota gg (— Gregorius) in moral. libro <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            11 DE OSCVLO <hi rend="italic">ABD</hi> 13 quanto <hi rend="italic">D</hi> 14 operantis oratio <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            operationis. cum oratio <hi rend="italic">D,</hi> oratione <hi rend="italic">AB,</hi> oratio <hi rend="italic">Rig,</hi> operationis tempore <lb/>
            oratio <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> operati(one orati)onis, cum oratio <hi rend="italic">Hartelius</hi> ascendit. <lb/>
            Ut <hi rend="italic">H. Kellnems</hi> 15 participes <hi rend="italic">Urs</hi> qua maduerint <hi rend="italic">D,</hi> quam auderent <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> iam audeant <hi rend="italic">Urs,</hi> quam adiuuerint <hi rend="italic">Hartelius</hi> 16 transigendo <hi rend="italic">Oehlerus: <lb/>
            </hi> transigend <hi rend="italic">D,</hi> transigendus <hi rend="italic">A,</hi> transigere <hi rend="italic">B,</hi> transigent <hi rend="italic">Kellnerus</hi> <lb/>
            18 disceditur <hi rend="italic">D,</hi> receditur <hi rend="italic">AB</hi> oratio <hi rend="italic">AB,</hi> ratio <hi rend="italic">D,</hi> operatio <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            21 praecepto reus sis <hi rend="italic">D,</hi> praeceptore ussis <hi rend="italic">A,</hi> praeceptor tu sis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 domi. Si f. i. quos latere ieiunium <hi rend="italic">(scil</hi>. datur), in <hi rend="italic">Kellnerus</hi> si <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. D</hi> 24 debea <hi rend="italic">D</hi> </note> 
<pb n="192"/>

            disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. sic et die paschae., <lb/>
            quo communis et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus <lb/>
            osculum,  <milestone n="171" unit="altpage"/> nihil curantes de occultando quod cum  <lb/>
            omnibus faciamus. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Similiter et de stationum diebus non putant plerique <lb n="5"/>
            sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda <lb/>
            sit accepto corpore domini. ergo deuotum deo obsequium <lb/>
            eucharistia resoluit an magis deo obligat? nonne sollemnior <lb/>
            erit statio tua, si et ad aram dei steteris? accepto corpore <lb/>
            domini et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii <lb n="10"/>
            et executio officii. si statio de militari exemplo nomen <lb/>
            accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia siue <lb/>
            tristitia obueniens castris stationes militum rescindit. nam <lb/>
            laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>De habitu uero dumtaxat feminarum uarietas obseruationis <lb n="15"/>
            effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime <lb/>
            nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, <lb/>
            si secundum apostolum retractemus. de modestia <lb/>
            quidem cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri, <lb/>
            cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et <lb n="20"/>
            uestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>