Item quod adsignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere \'pastor\' inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? utique non. simpliciter enim et nunc positum est, cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. porro cum perinde faciant nationes adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola celebratur. eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub conspectu dei uiui angelo adhuc orationis adstante factum istud inreligiosissimum est? nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigauerit. Atquin cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus deo preces nostras ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem in audaciam erecto. nam et ille publicanus, qui non tantum prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior Pharisaeo procacissimo discessit. sonos etiam uocis 8] Herm. past. Yis. 5, 1. 1 penulatos AD babylonis D 2 sarabaris Gel: sabaris ABD tiariis D, tyaris AB 3 DE ASSIDENDO POST ORATIONEM ABD assignata D 4 perspici orationem BD quam pueri uolunt. quid enim om. AB 9 sedissem D 10 nos D 13 proinde D uel adoratis ABD; uel del. Gel 14 deprehendi D 16 saperet D 18 cum B, quam A, om. D 19 orationi Iun astante D 22 DE MANIBVS ELATIS ABD commendabimus Oehlerus: commendauimus AD, commendamus B 23 preces A sic semper 24 prius elatis deleri uult Iun elatis. DE VVLTV ne uultu ABD 25 recto D et om. D 26 humilis D 27 discessit. DE SONO VOCIS ABD sono D subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? deus autem non uocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. daemonium oraculi Pythii, et mutum, inquit, intellego et non loquentem exaudio. dei aures sonum expectant? quomodo ergo oratio Ionae de imo uentre ceti per tantae bestiae uiscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit euadere? quid amplius referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam si in publico orent? • Alia iam consuetudo inualuit. ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum ; orationis. quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum operantis oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri transigendo? quae oratio cum diuortio sancti osculi integra? quem domino officium facientem impedit pax? quale sacrificium est a quo sine pace disceditur? quaecumque oratio. sit, non erit potior praecepti obseruatione, quo iubemur ieiunia nostra celare. iam\' enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et 3] Herod. I 47. 1 esse om. AD 2 audimur D 3 phythii A 4 dš D 5 imo om. AB 6 coeti D abys. sic A 7 refer D 10 in mg. m. s. XII- XIII ueraciter namque orare est. amaros in copunctione gemitus et incomposita uerba resonare Nota gg (— Gregorius) in moral. libro D 11 DE OSCVLO ABD 13 quanto D 14 operantis oratio scripsi: operationis. cum oratio D, oratione AB, oratio Rig, operationis tempore oratio Oehlerus, operati(one orati)onis, cum oratio Hartelius ascendit. Ut H. Kellnems 15 participes Urs qua maduerint D, quam auderent AB, iam audeant Urs, quam adiuuerint Hartelius 16 transigendo Oehlerus: transigend D, transigendus A, transigere B, transigent Kellnerus 18 disceditur D, receditur AB oratio AB, ratio D, operatio Rig 21 praecepto reus sis D, praeceptore ussis A, praeceptor tu sis B 22 domi. Si f. i. quos latere ieiunium (scil . datur), in Kellnerus si om. B in om. D 24 debea D disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. sic et die paschae., quo communis et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum, nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus. Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda sit accepto corpore domini. ergo deuotum deo obsequium eucharistia resoluit an magis deo obligat? nonne sollemnior erit statio tua, si et ad aram dei steteris? accepto corpore domini et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii et executio officii. si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia siue tristitia obueniens castris stationes militum rescindit. nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam. De habitu uero dumtaxat feminarum uarietas obseruationis effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum apostolum retractemus. de modestia quidem cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et uestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.